91. (X.) QUOD HAERESES EX SENSU LITTERAE VERBI CAPTARI POSSINT, SED QUOD CONFIRMARE ILLAS DAMNOSUM SIT. Supra ostensum est, quod Verbum non possit intelligi absque doctrina, et quod doctrina sit sicut lucerna, ut genuina vera videantur; et hoc ex causa, quia Verbum per meras correspondentias conscriptum est, Inde est, quod plura ibi apparentiae veri sint, et non nuda vera; et plura ad captum naturalis, immo sensualis, hominis scripta, sed tamen ita ut simplices illud simpliciter possint intelligere, et intelligentes intelligenter, ac sapientes sapienter. Nunc quia Verbum tale est, possunt apparentiae veri, quae sunt vestita vera, pro nudis veris captari; quae dum confirmantur, fiunt falsa. Sed hoc fit ab illis qui supra alios se credunt sapere, cum tamen non sapiunt; nam sapere est videre num verum sit antequam confirmatur, non autem confirmare quodcunque lubet; hoc faciunt illi, qui genio confirmandi pollent, et in fastu propriae intelligentiae sunt; illud autem faciunt qui amant vera, et afficiuntur illis, quia vera sunt, et faciunt illa usus vitae; hi enim illustrantur a Domino, ac vident vera ex luce illorum; illi autem illustrantur a semet, et vident falsa etiam ex luce illorum.