Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 95

Previous Number Next Number See English 

95. Quod plura in sensu litterae sint vera apparentia, in quibus vera genuina latent, et quod non damnosum sit secundum (talia) vera cogitare et loqui, sed quod damnosum sit confirmare illa usque ad destructionem genuini Veri, quod intus latet, illustrari etiam potest per exemplum in natura; quod adfertur, quia naturale clarius quam spirituale docet et persuadet. Coram oculis apparet sicut sol quovis die circum tellurem feratur, et quoque semel quotannis; inde in Verbo dicitur quod sol oriatur et occidat; quod faciat mane, meridiem, vesperam et noctem, atque tempora veris, aestatis, autumni et hiemis, et sic dies et annos; cum tamen sol immotus stat, est enim oceanus igneus, et tellus circumvolvitur cottidie, et circumfertur quotannis. Homo qui ex simplicitate et ex ignorantia cogitat quod circumferatur, non destruit veritatem naturalem, quae est, quod tellus cottidie rotetur circum axem, et quotannis feratur secundum eclipticam. At qui confirmat apparentem solis motum et cursum per Verbum, et per ratiocinia ex naturali homine, is infirmat veritatem, et quoque destruit illam. Quod sol moveatur, est apparens verum; quod non moveatur, est genuinum Verum. Quisque potest loqui secundum apparens verum, et quoque loquitur; sed cogitare secundum illud ex confirmatione, hoc intellectum rationalem hebetat et opacat. Simile est cum stellis caeli astriferi: apparens verum est, quod illae quoque semel cottidie, sicut sol, circumferantur; quare dicitur etiam de stellis, quod oriantur et occidant; sed genuinum verum est, quod stellae sint fixae, et quod caelum illarum immotum stet. Attamen potest quisque secundum apparentiam loqui.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church