Doc. of Sacred Scripture (Potts) n. 96

Previous Number Next Number See English 

96. Quod damnosum sit confirmare apparens verum Verbi, usque ad destructionem genuini veri quod intus latet, est quia omnia et singula sensus litterae Verbi communicant cum caelo, et aperiunt illud, secundum illa quae supra (n. 62-69) dicta sunt. Cum itaque homo illum sensum applicat ad confirmandum amores mundi contrarios amoribus caeli, tunc internum Verbi falsum fit; quare cum externum ejus, quod est sensus litterae, cujus internum est falsum, communicatur cum caelo, tunc clauditur caelum; nam angeli, qui in interno Verbi sunt, rejiciunt illud. Ex quo patet quod falsum internum seu verum falsificatum auferat communicationem cum caelo, et claudat illud. Haec causa est, quod confirmare aliquod falsum haereticum, damnosum sit. Verbum est sicut hortus, qui paradisus caelestis vocandus est, in quo cupediae et deliciae omnis generis sunt; cupediae ex fructibus et deliciae ex floribus; in cujus medio sunt arbores vitae, juxta quas fontes aquae vivae; at circumcirca hortum sunt arbores silvae. Homo qui ex doctrina in Divinis veris est, in medio est, ubi sunt arbores vitae; et actualiter cupediis et deliciis inde fruitur: homo autem, qui non ex doctrina in veris est, sed ex solo sensu litterae, is in circuitu est, et videt modo silvestria: at qui in doctrina religionis falsae est, et falsum ejus apud se confirmavit, ne quidem in silva est, sed extra illam in campo arenoso, ubi nec gramen. Quod etiam tales status illorum post mortem {1}sint, in suo loco confirmabitur. @1 sint pro "sit"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church