Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1011

Previous Number Next Number See English 

1011. VERSUS 17, 18. "Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem, et exivit vox magna e templo caeli, e throno, dicens, Factum est. Et factae sunt voces, et fulgura et tonitrua, et terrae motus factus est magnus, qualis non factus est ex quo homines facti sunt super terra, talis terrae motus adeo magnus." 17. "Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem," significat statum ecclesiae manifestatum quoad omnia cogitationis (n. 1012); "et exivit vox magna e templo caeli, e throno, dicens, Factum est," significat manifestationem e caelo a Domino, quod consummatum sit, et sic quod instet ultimum judicium (n. 1013). 18. "Et factae sunt voces, et fulgura et tonitrua," significat ratiocinationes, caligationes intellectus, et conclusiones falsorum ex malis (n. 1014); "et terrae motus factus est magnus," significat statum ecclesiae prorsus immutatum (n. 1015); "qualis non factus est ex quo homines facti sunt super terra," significat quod plane inversus fuerit plus quam hactenus fuerat in terris ubi ecclesia (n. 1016); "talis terrae motus adeo magnus," significat ut non amplius ecclesia (n. 1017).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church