1012. (Vers. 17.) "Et septimus angelus effudit phialam suam in aerem."--Quod significet statum ecclesiae manifestatum quoad omnia cogitationis, constat ex significatione "angeli effundentis phialam," quod sit status ecclesiae manifestatus (ut supra); et ex significatione "aeris," quod sit cogitatio, hic omne cogitationis, quia est ultimus status ecclesiae qui hic describitur; quare eo manifestato dicitur quod "factum sit," hoc est, consummatum. Quod "aer" significet cogitationem, est quia respiratio, quae fit per aerem, correspondet cogitationi quae intellectus, sicut motus cordis correspondet affectioni quae voluntatis. Quod respiratio pulmonum correspondeat cogitationi, patet manifeste ex operatione utriusque simultanea et unanima; sicut enim homo cogitat, ita respirat; si tacite cogitat etiam tacite respirat, vicissim si fortiter; si intense ac interius in se cogitat, tunc respirationem paullatim sistit, et quoque subducit; ita homo statum respirationis suae secundum omnem statum cogitationis suae accommodate variat: causa est, quia binae sunt vitae hominis, nempe vita intellectus ac vita voluntatis; omnia corporis binis illis vitis mentis correspondent; ita in genere vita respirationis correspondet vitae intellectus et inde cogitationis, et vita motus cordis correspondet vitae voluntatis et inde amoris: hae binae vitae etiam intelliguntur per "animam" et "cor" in Verbo, ubi dicitur "tota anima et toto corde," per quae significatur toto intellectu et tota voluntate, seu omni cogitatione quae fidei et omni affectione quae amoris: haec dicta sunt, ut sciatur quod per "aerem," quia per illum fit respiratio, significetur cogitatio.
[2] Quod "phiala ultima effusa sit in aerem," est quia omnia hominis desinunt in ejus cogitationem; nam qualis est homo quoadecclesiam, et quoad ecclesiae vera et bona, tum quoad amorem, verbo, qualis est quoad vitam suam spiritualem, moralem et civilem, talis est quoad cogitationem: quod imprimis potest in mundo spirituali animadverti; quando aliquis angelus e sua societate in societatem non suam venit, tunc laborat respiratio ejus, ex causa quia non ex simili affectione cogitat; inde quoque est, si infernalis spiritus in societatem angelicam ascendit, tunc in angores quoad respirationem venit, et inde in dolorem, aut in phantasiam, aut in caecitatem quoad cogitationem: ex quibus patet quod qualis est homo talis sit cogitatio ejus.
[3] |(Continuatio.)| In sequentibus nunc aliqua DE SEPTIMO PRAECEPTO, QUOD EST, "NON OCCIDES," dicentur. Omnia praecepta decalogi, sicut omnia Verbi, involvunt binos sensus internos, praeter supremum qui est tertius; unum, qui est proximus et vocatur sensus spiritualis moralis, alterum qui est remotior et vocatur sensus caelestis spiritualis; sensus proximus hujus praecepti, "Non occides," qui est sensus spiritualis moralis, est quod fratrem seu proximum tuum odio non habiturus sis, et inde contumeliis et ignominia illum non affecturus, ita enim famam et honorem ejus, ex quibus vita ejus est inter fratres, quae vita civilis vocatur, laedis et occidis; unde in societatibus vivet postea sicut mortuus, numeratur enim inter viles et sceleratos, cum quibus non erit commercium; hoc cum fit ex inimicitia, ex odio aut ex vindicta, est homicidium, etiam pari gradu cum vita corporis a multis in mundo procedit et aestimatur; et quoque is qui id facit, coram angelis in caelis reus est sicut fratrem suum quoad vitam corporis ejus occidisset; nam inimicitia, odium et vindicta spirant necem et volunt illam, sed retinentur et refrenantur ex timore legis, resistentiae, et famae; sunt usque tria illa conatus ad necem, et omnis conatus est sicut actus, abit enim in actum remoto timore. Haec sunt quae Dominus docet apud Matthaeum, "Audivistis quod veteribus dictum sit, Non occides; et quisquis occiderit, obnoxius erit judicio. Ego vero dico vobis, quod quisquis irascitur fratri suo temere, obnoxius erit judicio: quicunque .. dixerit fratri suo, Raka, obnoxius erit synedrio: quicunque autem dixerit, Stulte, obnoxius erit gehennae ignis" (v. 21-26), quae explicata videas supra (n. 693, 746(f)).
[4] Sensus autem remotior hujus praecepti, "Non occides," qui vocatur sensus caelestis spiritualis, est quod non auferes homini fidem Dei et amorem, et sic vitam spiritualem; hoc ipsum homicidium est, nam homo ex hac vita est homo; vita corporis ei inservit sicut causa instrumentalis suae causae principali. Ex homicidio hoc spirituali derivatur etiam homicidium morale; quare qui in uno est etiam in altero est; qui enim vult homini auferre vitam spiritualem, is in odio est contra illum si non potest auferre illam, nam odit fidem et amorem apud illum, ita ipsum hominem. Tria illa, nempe homicidium spirituale quod est fidei et amoris, homicidium morale quod est famae et honoris, ac homicidium naturale quod est corporis, consequuntur in serie, unum ab altero, sicut causae et effectus.