Apocalypse Explained (Whitehead) n. 102

Previous Number Next Number See English 

102. "(Et) propter nomen meum laborasti." - Quod (1)significet agnitionem Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum, constat ex significatione "nominis" Jehovae seu Domini, quod in supremo sensu sit Divinum Humanum Ipsius (de qua n. 2628, 6887), et in sensu respectivo omnia amoris et fidei per quae colitur Dominus, quia haec sunt Divina quae a Divino Humano Ipsius procedunt (n. 2724, 3006, 6674, 9310); et ex significatione "laborare," quod sit incumbere animo et studio ut ea sciantur et agnoscantur, id enim significat "laborare," cum dicitur de illis qui cognitionibus veri et boni student: ex his sequitur, quod per "propter nomen meum laborasti" significetur agnitio Domini et cognitionum quae spectant Ipsum. Cognitiones quae spectant Ipsum, sunt omnia quae amoris et fidei. Multis in locis in Verbo dicitur "propter nomen Jehovae," "propter nomen Domini" "propter nomen Jesu Christi," quod "sanctificandum nomen Dei," et similia. Illi qui non ultra sensum litterae cogitant, opinantur quod solum nomen intelligatur; sed non intelligitur nomen, verum omne id per quod Dominus colitur, quod omne se refert ad amorem et fidem: inde per "nomen Domini" in Verbo intelliguntur omnia amoris et fidei, per quae colitur; hic vero agnitio Domini et cognitionum veri quae spectant Ipsum, quia hoc dicitur ad illos qui modo student cognitionibus.

[2] Quod per "nomen Jehovae" seu "Domini" non intelligatur ipsum nomen, sed omnia amoris et fidei, ducit causam ex spirituali mundo. Ibi nomina quae in terris, non enuntiantur; sed nomina personarum, de quibus loquuntur, formalitur ex idea omnium quae sciuntur de illis, quae in unam vocem compinguntur: talis est enuntiatio nominum in mundo spirituali; unde est, quod etiam nomina ibi sicut omnia reliqua sint spiritualia. Nomen "Dominus" et nomen "Jesus Christus" nec ibi enuntiantur sicut in terris, sed pro illis nominibus nomen formatur ex idea omnium quae sciuntur et creduntur de Ipso, quae idea est ex omnibus amoris et fidei in Ipsum: causa est, quia haec in complexu sunt Dominus apud illos; est enim Dominus apud unumquemvis in bonis amoris et fidei quae ab Ipso. Quia ita est, unusquisque ibi statim cognoscitur qualis est quoad amorem et fidem in Dominum, modo enuntiat spirituali voce seu spirituali nomine Dominum seu Jesum Christum: et inde quoque est, quod illi qui non in aliquo amore aut in aliqua fide in Ipsum sunt, non possint nominare Ipsum, hoc est, formare aliquod nomen spirituale de Ipso. Ex his nunc patet, unde est quod per "nomen" Jehovae Domini aut Jesu Christi in Verbo non intelligatur nomen, sed omne amoris et fidei per quod colitur.

[3] Ne itaque invaleat opinio, quae apud plures regnat, quod solum nomen Jesus Christus, absque amore et fide in Ipsum, ita absque cognitionibus per quas amor et fides, aliquid ad salutem faciat, velim aliqua loca e Verbo afferre, ubi "propter nomen Ipsius," et "in nomine Ipsius" dicitur; ex quibus illi, qui altius cogitant, videre possunt quod non solum nomen intelligatur: - Ut, "Jesus dixit, Eritis exosi omnibus propter nomen meum" (Matth. x. 22; cap. xxiv. 9, 10);

"Ubi sunt duo Vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" (Matth. xviii. 20);

"Quotquot Ipsum receperunt, dedit illis potestatem, ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius" (Joh. i. 12);

"Cum Jesus erat Hierosolymis,... multi crediderunt in nomen Ipsius" (Joh. ii. 23);

"Qui non credit, jam judicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei" (Joh. iii. (1)18);

"Haec scripta sunt, ut credatis quod Jesus sit Christus Filius Dei, et ut credentes Vitam habeatis in nomine Ipsius" (Joh. xx. 31);

"Benedictus qui Venit in nomine Domini" (Matth. xxi. 9; cap. xxiii. 39: Luc. xiii. 35; cap. xix. 38);

"Quisquis reliquerit domos, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut liberos, aut agros, propter nomen meum, centupla accipiet et vitam aeternam" (Matth. xix. 29). (Quid hic significatur per "domos, fratres, sorores, patrem, matrem, uxorem, liberos et agros," quae relicturi propter nomen Domini, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10490.) Jesus dixit, "Quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam" (Joh. xiv. (2)13, 14);

"petere in nomine meo," est ex amore et fide. "Multi venient in nomine meo, dicentes quod Ego sim;... ne ergo ite post eos" (Luc. xxi. 6; Marc. xiii. (1)6);

"venire in nomine meo," et "dicere quod Ego sim," est praedicare falsa et dicere esse vera, et sic seducere. Simile significatur per dicere se esse Christum, et tamen non esse, apud Matthaeum:

"Multi venient sub nomine meo, dicentes, Ego sum Christus, et multos seducent" (xxiv. (5,) 11, 23-27);

per "Jesum" enim intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Christum" Dominus quoad Divinum Verum (n. 3004, 3005, 3009, 5502), et per non Christum verum non Divinum sed falsum.

[4] Simile quod per "nomen Domini" intelligitur per "nomen Jehovae" in Veteri Testamento, quia Dominus ibi est Jehovah: - Ut apud Esaiam, "Dicetis in die illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius" xii. 4);

apud eundem, "Jehovah, exspectavimus Te, ad nomen tuum et ad memoriam tuam desiderium animae nostrae:... per Te commemorabimus nomen tuum" (xxvi. 8, 10);

apud eundem, "Ab ortu solis invocabitur nomen meum" (xli. 25);

apud Malachiam, "Ab ortu solis usque ad occasum magnum, nomen meum inter gentes, et in omni loco suffitus allatus nomini meo...; nam magnum nomen meum inter gentes" (i. 11), apud Esaiam, "Omnem vocatum in nomine meo, in gloriam meam creavi, formavi illum" (xliii. 7);

apud Micham, "Omnes populi ambulant in nomine Dei sui, et nos ambulabimus in nomine Jehovae Dei nostri" (iv. 5);

apud Mosen, "Non feres nomen Dei tui in vanum: non habebit Jehovah innocentem qui tulerit nomen Ipsius in vanum" (Deut. v. 11);

apud eundem, "Separavit Jehovah Levitas,... ut ministrarent et benedicerent in nomine Jehovae" (Deut. x. 8);

apud eundem, Colent Jehovam in uno loco, ubi ponet nomen suum (Deut. xii. 5, 11, 13, 14, 18, 26; cap. xvi. 2, 6, 11, 15, 16);

"ubi ponet nomen suum" est ubi erit cultus ex bono amoris et veris fidei; hoc factum est Hierosolymae, et ideo per "Hierosolymam" significatur ecclesia quoad doctrinam et cultum (videatur in opusculo De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina, n. 6).

[5] Quoniam per "nomen Jehovae" seu "Domini" in sensu spirituali omnis cultus ex bono amoris et veris fidei significatur, idea in supremo sensu per "nomen Jehovae" intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum, ex causa quia ex Divino Humano Ipsius procedit omne amoris et fidei. Quod Dominus in supremo sensu intelligatur per "nomen Jehovae," patet apud Johannem, "Jesus dixit, Pater glorifica nomen tuum. Venit vox e caelo dicens, Et glorificavi et rursus glorificabo" (xii. 28);

apud Esaiam, "Dabo Te in foedus populo, in lucem gentium;... Ego Jehovah, hoc nomen meum, et gloriam meam alteri non dabo" (xlii. 6, 8);

ibi de Domino venturo: apud Jeremiam, "Ecce dies Venient cum suscitabo Davidi Germen justum, qui regnabit Rex;... et hoc nomen Ipsius quo vocabunt Ipsum, Jehovah Justitia nostra" (xxiii. 5, 6). Inde patet quid in Oratione Dominica intelligitur per "Sanctificetur nomen tuum" (Matth. vi. 9);

quod nempe Divinum Humanum Domini sancte habendum, et colendum.

[6] Quia "nomen Domini" illa significat, constare potest quid intelligitur per sequentia haec: - Apud Johannem, Pastor ovium "proprias oves vocat nomine" suo (x. 3);

apud Lucam, "Gaudete quod nomina vestra scripta sint in caelo" (x. 20);

et in Apocalypsi, "Habes pauca nomina in Sardibus" (iii. 4). Qui non scit quid "nomen" significat in Verbo, nequaquam scire potest quomodo intelligenda sunt haec apud Matthaeum, "Quisquis recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet: et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet; et qui potum dederit uni ex his parvis poculum frigidae solum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam" (x. 41, 42):

"recipere prophetam in nomine prophetae," "justum in nomine justi," et "potum dare in nomine discipuli," significat amare verum propter verum, bonum propter bonum, et exercere charitatem ex fide veri; per "prophetam" enim significatur verum, per "justum significatur bonum, et per "discipulum" significatur bonum ex vero, et "dare potum frigidae" est ex obedientia charitatem exercere; "in nomine" eorum est propter quale illorum, ita propter illa. Quis usquam illa intellecturus esset, nisi sciret quid significat "nomen?"

[7] Amare et facere verum propter verum, et bonum propter bonum, est affici vero et bono propter illa, et non propter Sui famam, honorem, et lucrum. Illa affectio veri et boni est affectio vere spiritualis; at affectio veri et boni propter sui famam, honorem, et lucrum, est affectio mere naturalis: et quia illi qui amant verum et bonum propter verum et bonum, seu quia est verum et bonum, in spirituali affectione veri et boni sunt, ideo dicitur quod "mercedem prophetae" et "justi" accipient; hoc est, quod in spirituali affectione veri et boni sint, quae affectio in se mercedem, quia caelum, habet. (Quod felicitas caeli sit in affectione amandi et faciendi verum et bonum absque fine mercedis, ita propter verum et bonum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6388, 6478, 9174, 9984. Quod "propheta" significet docentem verum, ita quoque abstracte verum quod docetur, n. 2534, 7269. Quod "justum" significet bonum amoris in Dominum, n. 2235, 9857. Quod "discipulus" significet bonum ex vero, quod est bonum charitatis, n. 2129, 3354, 3488, 3858, 6397. Quod "potum dare" sit instruere in bonis et veris fidei, ac ita charitatem exercere, n. 3069, 3772, 4017, 4018, (1)8562, 9412. Et quod "nomen" significet quale rei, n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 3237: inde "nomen Jehovae" seu "Domini" omne quale per quod colitur, n. 2724, 3006, 6674, 9310.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church