1037. (Vers. 3.) "Et detulit me in desertum in spiritu."--Quod significet in locum in visione apparentem, qui correspondebat statui illius religiosi, constat ex significatione "deserti," quod sit status ecclesiae, in qua non est aliquod bonum et verum amplius (de qua (supra), n. 730); at quia ecclesia in qua non est bonum et verum amplius, non est ecclesia, ideo vocatur religiosum; et ex significatione "in spiritu," quod sit in visione, nam quod Johannes in spiritu vidit, hoc in visione vidit. In visione videre est videre talia quae in caelo apud angelos existunt, quae sunt repraesentativa et inde significativa rerum spiritualium. Haec dum apparent homini non apparent coram visu corporis ejus, sed coram visu spiritus ejus; spiritus enim hominis aeque oculos habet ac corpus ejus, sed oculi spiritus ejus vident illa quae in mundo spirituali sunt, ex causa quia omnia quae ibi apparent ex origine spirituali sunt, ac spiritualis videt intellectu spiritualia, et oculis eadem in forma sicut naturali; sed oculi corporis vident illa quae in mundo materiali sunt, ex causa quia omnia quae ibi apparent ex origine naturali sunt, ac materialis videt intellectu naturalia, et oculis eadem in forma materiali: quare cum oculi spiritus aperti fuerunt apud prophetas, tunc viderunt talia quae repraesentabant et inde significabant Divina caelestia et Divina spiritualia ecclesiae, tum quandoque talia quae repraesentabant et inde significabant futura quae eventura sunt ecclesiis; haec sunt quae vidit Johannes. Quod nuncviderit desertum, est quia per "desertum" significatur status ecclesiae devastatae ab omni bono et vero; et hic status est correspondens ecclesiae quae facta est Babylonia; quare etiam Babel multis in locis in Verbo describitur ut desertum, ut in sequentibus:--
Num tu es "qui posuit orbem in desertum, et urbes ejus destruxit?" (Esai. xiv. 17:) Babel erit "sicut eversio .. Sodoma et Gomorrha, non habitabitur in aeternum, non incoletur usque in generationem et generationem, ita ut non moretur ibi Arabs; ... habitabunt ibi filiae noctuae, et saltabunt ibi satyri" (Esai. xiii. 19-22). (Et quoque apud Jeremiam, cap. l. 37-40; cap. li. 2, 25, 26, 37, 41-43: et alibi.)