Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1038

Previous Number Next Number See English 

1038. "Et vidi mulierem sedentem super bestia coccinea."--Quod significet dominium illius religiosi super sancta Verbi, constat ex significatione "mulieris," quod sit ecclesia (de qua (supra), n. 555, 707, 721(a, c), 730(a)); hic Babylonia, quae non est ecclesia, sed religiosum ab omni vero et bono ecclesiae devastatum; quod sit Babylonia quae per "mulierem" hanc intelligitur, patet manifeste a versu quinto hujus capitis: ex significatione "sedere," quod sit dominari (ut mox supra, n. 1033): et ex significatione "bestiae coccineae," quod sit Verbum quoad sancta ejus, quae mulier, quae Babylon, per dominium super illa profanaverat. Quod per "bestiam coccineam" significetur Verbum quoad sancta ejus, quae a Babylone profanata sunt, constare potest ex sequentibus hujus capitis, ubi dicitur "illam fuisse et non esse, et futuram ascendere ex abysso, et in interitum abire" (vers. 8 et 11); et postea quod "decem cornua bestiae essent decem reges qui odio haberent meretricem, et facerent illam devastatam et nudam, et carnes ejus comederent, et illam igne comburerent," et quod "darent regnum bestiae" (vers. 16, 17): ex quibus in sensu spirituali lustratis patet, quod per "bestiam coccineam" significetur Verbum quoad sancta ejus.

[2] Quod Divinum Verbum per "bestiam" possit significari, est quia plura ecclesiae sancta per "bestias" in Verbo significantur: ut, Quod cherubi visi sint sicut quatuor bestiae apud Ezechielem (cap. i. et cap. x.):

Et quod quatuor bestiae, seu quatuor animalia, quae etiam cherubi, visa sint Johanni sedentia et stantia coram throno, in Apocalypsi (cap. iv. 6-10; cap. v. 6-12; cap. vii. 11; cap. xiv. 3):

et per illa, ut cherubos, significatur providentia et tutela ne adeatur Dominus nisi per bonum amoris; et inde quoque per illa significatur Verbum in littera, quoniam id tutatur (videatur supra, n. 277, 278(a), 717(c)): ac praeterea omnes bestiae quae sacrificabantur, sicut boves, juvenci, hirci, caprae, haedi, arietes, oves et agni, significabant sancta ecclesiae (ut constare potest ex ostensis supra, n. 279, 283, 362, 552, 650(a, g), 781(d), 817(d, e)): inde est quod homines ex charitate dicantur "oves," immo Ipse Dominus ex Divina innocentia dicatur "Agnus," et ex Divina potentia "Leo." Haec dicta sunt ut non appareat mirabile quod per "bestiam" hic significetur Verbum, sed Verbum in littera, ubi id est naturale; "bestia" etiam in communi sensu in Verbo significat naturale quoad affectionem. Quod illa bestia colore coccineo visa sit, est quia "coccinum" significat verum ex origine caelesti, quale est verum Verbi in sensu litterae ejus seu in sensu naturali, quod est quod intelligitur per sanctum ejus. Paene simile significatur per Quod meretrix illa visa sit sedere super aquis multis (vers. 1 hujus capitis); tum super thesauris multis (apud Jeremiam, cap. |l|i. 13);

nam per "aquas multas" et per "thesauros multos" ibisignificantur vera Verbi et inde sancta ecclesiae, quae adulterata (videatur supra, n. 1033). De significatione "coccini," videbitur in explicatione versus sequentis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church