Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1072

Previous Number Next Number See English 

1072. (Vers. 14.) "Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos."--Quod significet quod litem habituri sint cum illis qui intelliguntur per "meretricem," de sanctitate Verbi, et potestate Domini ad salvandum homines; et quod Dominus exemerit illos qui ab Ipso per Verbum, et non a muliere meretrice, voluerunt duci, constat ex significatione "pugnare cum Agno," quod sit litem habere de sanctitate Verbi, et de potestate Domini ad salvandum homines; nam qui litem habent de illis, illi pugnant cum Domino, non vero contra Dominum; Dominus enim est Verbum, et Dominus est Salus: et ex significatione "et Agnus vincet illos," quod sit quod eximat illos qui ab Ipso per Verbum instrui et duci volunt; quod hi sint quos Dominus vincit, patet a sequentibus in hoc versu, quod sint "qui cum Ipso, vocati, et electi et fideles." Hi sunt omnes in regnis dominio papali subjectis, qui papam modo vocant caput ecclesiae, et non vicarium in eo sensu ut sit loco Domini in mundo quoad potestatem aperiendi et claudendi caelum ex arbitrio, quoniam potestas illa est potestas Divina quae non in aliquem hominem transcribi potest; tum quod papae non liceat immutare sancta Verbi, et nova non consentanea edicere. Hi sunt qui hic intelliguntur.

[2] (Continuatio de Verbo.) Quod Verbum sit sanctum Divinum ab intimis ad extrema, non patet homini qui semet ducit, sed homini quem Dominus ducit; homo enim qui semet ducit, non videt nisi externum Verbi, et de eo ex stylo judicat; at homo quem Dominus ducit, de externo Verbi ex sancto, quod inibi est, judicat. Verbum est sicut hortus, qui paradisus caelestis vocandus est, in quo cupediae et deliciae omnis generis sunt, cupediae ex fructibus, ac deliciae ex floribus; in cujus medio sunt arbores vitae, juxta quas fontes aquae vivae; at circum circa sunt arbores silvae, juxta quas flumina: homo qui semet ducit, de paradiso illo, qui est Verbum, ex circuitu ejus, ubi sunt arbores silvae, judicat; at homo quem Dominus ducit, ex medio ejus, ubi sunt arbores vitae, judicat: homo, quem Dominus ducit, actualiter in medio ejus est, et spectat ad Dominum; at homo qui semet ducit, actualiter in circuitu ejus sedet, et spectat horsum ad mundum.

[3] Verbum est sicut fructus, in quo intus est caro nutriens, ac in medio ejus theca seminum, in quibus intime est prolificum, quod in terra bona egerminat. Et Verbum est sicut pulcherrimus infans, circumquaque, praeter faciem, fasciis super fasciis involutus; ipse infans est in caelo intimo, et fasciae in caelis inferioribus, ac commune involucrum fasciarum in terra. Quia Verbum est tale, est sanctum Divinum ab intimis ad externa.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church