Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1073

Previous Number Next Number See English 

1073. "Quia Dominus dominorum est, et Rex regum." --Quod significet quia Dominus est ipsum Bonum et ipsum Verum, et inde omnipotens, constat ex eo, quod Dominus dicatur "Dominus" ex Divino Bono, et "Rex" ex Divino Vero. Sunt duo quae procedunt a Domino, nempe Divinum Bonum ac Divinum Verum; haec duo a Domino unita procedunt, sed in caelo ab angelis non sic unita recipiuntur; in supremo seu tertio caelo recipitur Divinum Bonum plus quam Divinum Verum, in medio seu secundo caelo recipitur Divinum Verum plus quam Divinum Bonum; quare tertium caelum vocatur dominium Domini, ac secundum caelum vocatur regnum Domini, et inde quoque angeli qui in tertio caelo sunt vocantur filii Domini, ita quoque domini, et angeli in secundo caelo vocantur filii regni ac filii Regis, ita quoque reges; hi et illi angeli intelliguntur per "dominos" et per "reges," dum de Domino dicitur "Dominus dominorum" et "Rex regum;" sicut etiam cum dicitur "Deus deorum," intelligitur Dominus per "Deum," et angeli per "deos." In genere autem per "dominos" in spirituali sensu intelliguntur omnes qui in bono amoris in Dominum a Domino sunt, et per "reges" qui in doctrina veri ex illo amore sunt, sive sint in caelis sive sint in terris. Nunc quia omne bonum amoris et inde charitatis, ac omne verum doctrinae et inde fidei, homini a Domino per Verbum datur, et hoc sciunt qui Divinam potestatem salvandi homines Domino, ac Divinam sanctitatem Verbo, addicunt, ideo hic dicitur quod Agnus vincet illos "quia Dominus dominorum est et Rex regum," hoc est, quia Dominus solus est Divinum Bonum ac Divinum Verum, et inde quoque Verbum. Quoniam Dominus omnia agit ex Divino Bono per Divinum Verum, ideo etiam per "Dominum dominorum et Regem regum" intelligitur Dominus, ut omnipotens.

[2] (Continuatio de Verbo.) Quod Verbum tale sit, est quia in origine sua est ipsum Divinum procedens a Domino, quod vocatur Divinum Verum; et hoc dum ad homines in mundo demissum est, ordine caelos, secundum gradus illorum, qui tres sunt, transivit; et in unoquovis caelo accommodate ad sapientiam et intelligentiam angelorum ibi scriptum est; et denique ex Domino per caelos ad homines delatum est, et ibi accommodate ad illorum intellectum et captum est scriptum et promulgatum: hoc itaque est sensus litterae ejus, in quo Divinum Verum, quale est in tribus caelis, ordine jacet distincte repositum. Ex quo patet quod omnis sapientia angelorum, qui in tribus caelis sunt, nostro Verbo a Domino indita sit, ac in intimo ejus sapientia angelorum tertii caeli, quae homini incomprehensibilis et ineffabilis est, quia plena arcanis et thesauris veritatum Divinarum: haec latent recondita in omnibus et singulis nostri Verbi; et quia Divinum Verum est Dominus in caelis, ideo etiam Ipse Dominus in omnibus et singulis Verbi Ipsius, sicut in suis caelis, praesens est, et dici potest habitans: similiter ut Ipse dixit de arca foederis, in qua solum Decem Praecepta binis tabulis inscripta, primitiae Verbi, reposita fuerunt; dixit enim quod ibi loqueretur cum Mose et Aharone, quod praesens ibi esset, quod habitaret ibi, et quod sanctum sanctorum Ipsius esset, et quoque habitaculum sicut in caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church