Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1074

Previous Number Next Number See English 

1074. "Et qui cum Ipso, vocati et electi et fideles." --Quod significet illos qui in amore in Dominum, in amore erga proximum, et in fide charitatis sunt, in veritate esse de Divina potestate Domini et de Divina sanctitate Verbi constat ex significatione "vocati," cum a Domino, quod sint qui in amore in Dominum sunt, ex significatione "electi," quod sint qui in amore erga proximum sunt, et ex significatione "fidelis," quod sint qui in fide charitatis: quod illi per "vocatos," "electos" et "fideles" intelligantur, constat ex Verbo ubi "vocati," "electi" et "fideles" dicuntur; et ex eo, quod angeli tertii caeli, qui in amore in Dominum sunt, dicantur "vocati;" quod angeli secundi caeli, qui in amore erga proximum sunt, dicantur "electi;" et quod angeli primi caeli, qui in fide charitatis sunt, dicantur "fideles:" nunc quia in ecclesia Domini in terris sunt qui ex tertio, ex secundo et ex primo caelo sunt, et qui ideo post mortem angeli illorum caelorum fiunt, inde est, quod per "vocatos," "electos" et "fideles" intelligantur omnes qui in regnis sub dominio papae, qui potestatem salvandi homines addicunt Domino, ac Divinam sanctitatem et inspirationem tribuunt soli Verbo, et in his duobus a vicariatu papae recedunt.

[2] (Continuatio de Verbo.) Quoniam Divinum Verum, dum ex Ipso Domino per tres caelos usque ad homines in mundo transivit, in unoquovis caelo scriptum est et factum Verbum, ideo Verbum est unio caelorum inter se, et unio caelorum cum ecclesia in mundo; idem enim est Verbum ubivis, sed modo differt perfectione gloriae et sapientiae, secundum gradus, in quibus sunt caeli: inde est quod sanctum Divinum a Domino per caelos influat apud hominem in mundo qui Divinum Domini et sanctum Verbi agnoscit, dum id legit: et quod talis homo possit ex Verbo, ut ex Ipso Domino, aut ex ipso caelo, instrui et haurire sapientiam, quantum illam (1)amat; et sic nutriri cibo quo ipsi angeli, in quo est Vita, secundum haec Domini verba, "Verba quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt" (Joh. vi. 63);

"Aqua quam Ego dabo "vobis," fiet fons...aquae salientis in vitam aeternam" (Joh. iv. 14);

"Homo non ex solo pane vivit, sed ex omni verbo egrediente ex ore Dei" (Matth. iv. 4):

"Operamini cibum,....qui manet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit" (Joh. vi. 27). Tale est Verbum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church