108. (Vers. 7.) "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." -Quod significet quod qui intelligit auscultet quid Divinum Verum procedens a Domino docet et dicit illis qui ab ecclesia Ipsius sunt, constat ex significatione "Habens aurem audiat," quod sit qui intelligit auscultet seu obediat; (quod "audire" sit intelligere et facere, seu auscultare, videatur supra, n. 14;) ex significatione "Spiritus," hic Spiritus Dei, quod sit Divinum Verum procedens a Domino (de qua in Arcanis Caelestibus, n. 3704, 5307, 6788, 6982, 6993, 7004, 7499, 8302, 9199, 9228, 9229, (1)9303, 9407, 9818, 9820, 10330); et ex significatione "ecclesiarum," quod sint qui in veris ex bono, seu in fide ex charitate; ita qui ab ecclesia, nam non alii ab ecclesia sunt. Haec verba dicuntur, nempe, "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis," unicuivis ecclesiae (hic Ephesinae; postea Smyrnensi, vers. 11 Pergamensi, vers. 17; Thyatirensi, vers. 29; Sardensi, cap. iii., vers. 6; Philadelphiensi, vers. 13; et Laodicensi, vers. 22), ex causa, ut unusquisque qui ab ecclesia sciat quod scire et intelligere vera et bona fidei, seu doctrinalia, et quoque Verbum, non faciat ecclesiam; sed auscultare, hoc est, intelligere et facere: hoc enim significat "Habens aurem audiat quid Spiritus dicit ecclesiis." Quia id facit ecclesiam et format caelum apud hominem, et non Scire ac intelligere absque facere, ideo etiam Dominus idem aliquoties dicit, nempe, "Qui habet aurem ad audiendum audiat" (ut Matth. xi. 15; cap. xiii. 43: Marc. iv. 9, 23; cap. vii. 16: Luc. viii. 8; cap. xiv. 35). In Apocalypsi additur, "quid Spiritus dicit ecclesiis," quia significat quid Divinum Verum docet et dicit illis qui ab ecclesia sunt; seu quod idem, quid Dominus, nam omne Divinum Verum procedit ab Ipso (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 13, 133, (1)137, 139): ideo etiam Ipse Dominus non dixit, "quid Spiritus dicit," quia Ipse erat Divinum Verum qui dixit.
[2] Quod non scire et intelligere vera Divina faciat ecclesiam et formet caelum apud hominem, sed scire, intelligere et facere, docet Dominus aperte plurimis in locis: - Ut apud Matthaeum, "Qui audit verba mea et facit ea, comparatur viro prudenti,... qui autem audit et non facit comparatur viro stulto" (vii. 24, (2)26);
apud eundem, "Qui in terram bonam seminatus est, is est qui verbum audit, et attendit et inde fructum fert" (xiii. (3)23);
apud Lucam, "Omnis veniens ad Me, et audiens verba mea, et faciens ea, ostendam cui similis; similis est homini aedificanti domum,... et posuit fundamentum super petra:... at audiens et non faciens, est similis homini aedificanti domum super terra sine fundamento" (vi. 47-49);
apud eundem, "Mater mea et fratres mei sunt, qui Verbum Dei audiunt et faciunt illud." (viii. 19-21);
praeter multis aliis in locis. In his locis "audire" simpliciter significat audire, quod est scire et intelligere. "Audire" etiam in communi sermone id significat quando dicitur "audire id;" at significat et intelligere et facere cum dicitur "audire ei" seu "audiens esse," similiter "auscultare." Praeterea illi qui separaverunt vitam a fide sunt similes illis de quibus Dominus loquitur apud Matthaeum, "Videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt" (xiii. 13-15; Ezech. xii. 2).