Apocalypse Explained (Whitehead) n. 109

Previous Number Next Number See English 

109. "Vincenti dabo edere de arbore vitae." - Quod significet qui corde recipit implebitur bono amoris et inde gaudio caelesti, constat ex significatione "vincere," quod sit corde recipere (de qua Sequitur); ex significatione "edere," quod sit appropriari et conjungi (de qua n. 2187, 2343, 3168, 3813, 5643); et ex significatione "arboris vitae," quod sit bonum amoris et inde gaudium caeleste (de qua etiam sequitur). Quod "vincere" sit corde recipere, est quia omnis, qui recepturus est vitam spiritualem, pugnabit contra mala et falsa quae sunt vitae ejus naturalis; et quando illa vincit, tunc bona et vera, quae sunt vitae spiritualis, recipit corde: recipere corde est voluntate et amore, nam "cor" in Verbo significat illa (videatur n. 2930, 3313, 7542, 8910, 9050, 9113, 10336); quapropter recipere corde est ex voluntate seu amore facere illa; hoc intelligitur per "vincere."

[2] Quod "arbor vitae" significet bonum amoris et inde gaudium caeleste, est quia "arbores" significant talia quae sunt apud hominem in ejus interioribus, quae mentis seu animi ejus sunt, "frondes" et "folia" illa quae sunt cognitionum veri et boni, ac "fructus" ipsa bona vitae. Haec significatio "arborum" trahit suam originem ex mundo spirituali, ibi enim apparent arbores omnis generis: et arbores, quae apparent, correspondent interioribus angelorum et spirituum, quae sunt mentis eorum; arbores pulcherrimae et fructiferae, illorum interioribus qui in bono amoris et inde in Sapientia sunt; arbores minus pulchrae et fructiferae, illis qui in bono fidei; at arbores solum foliaceae et absque fructibus, illis qui modo in cognitionibus veri sunt; ac arbores tetrae cum fructibus maligni|s|, illis qui in cognitionibus sunt et in malo vitae; illis autem qui non in cognitionibus et in malo vitae sunt, non apparent arbores, sed loco illarum saxa et arenae. Hae apparentiae in mundo spirituali actualiter fluunt ex correspondentia; nam interiora quae mentis eorum sunt per tales effigies sistuntur actualiter coram oculis eorum. (Sed haec melius videri possunt ex binis articulis in opere De Caelo ef Inferno: in primo, ubi agitur De Correspondentia Caeli cum omnibus Telluris, n. 103-115; et in altero, ubi agitur De Repraesentativis et Apparentiis in Caelo, n. 170-176; et in sequentibus ibi, n. 177-190.)

[3] Inde nunc est quod in Verbo toties nominentur "arbores;" per quas ibi significantur ea apud homines quae sunt mentis eorum: et inde quoque est quod in primis capitibus Geneseos dicantur "binae arbores" in horto Edenis positae, una quae vocatur "Arbor Vitae," et altera quae "Arbor Scientiae." Per "arborem vitae" ibi significatur bonum amoris in Dominum, et inde gaudium caeleste, quae erant illis qui tunc ab ecclesia, et intelliguntur per "Hominem et ejus Uxorem;" et per "arborem scientiae" significatur jucundum cognitionum absque alio usu quam ut audiant docti et captent famam eruditionis solum propter honorem aut lucrum. Quod "arbor vitae" etiam significet gaudium caeleste, est quia bonum amoris in Dominum, quod in specie per illam arborem significatur, gaudium caeleste in se habet (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 395-414: et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 230-239).

[4] Quod "arbores," quae toties nominantur in Verbo, significent interiora hominis quae mentis et animi ejus sunt, et illa quae super arboribus, ut "folia" et "fructus," talia quae ex illis, constare potest a sequentibus his locis: -

"Dabo in deserto cedrum schittim, et myrtum, et arborem olei; ponam in solitudine abietem, taedam et buxum" (Esai. xli. 19);

ibi agitur de ecclesiae instauratione. "Gloria Libani ad te veniet, abies, taeda et buxus simul, ad decorandum locum sanctuarii mei" (Esai. lx. 13). "Cognoscant omnes arbores agri, quod Ego Jehovah humiliem arborem altam, exaltem arborem humiliem, arefaciam arborem viridem, et germinare faciam arborem aridam" (Ezech. xvii. 24);

"Ecce Ego in te incendam ignem, qui comedet in te arborem viridem,et omnem arborem aridam" (Ezech. xxi. 3 (B.A. xx. 47));

"Vitis exaruit, et ficus languet, malus punica etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt; exaruit gaudium de filiis hominum" (Joel i. 12);

"Cum angelus clanxit, facta est grando et ignis,... qui cecidit super terram, et tertia pars arborum combusta est" (Apoc. viii. 7);

(1)Nebuchadnezar vidit in somnio "arborem in medio terrae, cujus altitudo magna,... folium pulchrum, flos multus, et cibus omnibus in ea" (Dan. iv. 7-9 (B.A. 10-12)). (Quia arbores in genere significant talia quae apud hominem, ac interiora quae mentis ejus sunt faciunt, et sic quoque spiritualia quae ecclesiae, et haec et illa varia sunt, ideo tot species arborum nominantur, et unaquaeque species significat aliquod differens; quid variae species significant, ostensum est in Arcanis Caelestibus: ut quid arbor olei," n. 9277, 10261; quid "cedrus," n. 9472, 9486, 9528, 9715, 10178; quid "vitis," n. 1069, 5113, 6375, 6378, 9277; quid "ficus," 217, 4231, 5113: et sic porro.)

[5] Insuper illa quae sunt super arboribus, ut folia et fructus, significant talia quae apud hominem, "folia" vera apud illum, et "fructus" bona; ut in sequentibus:-

"Erit sicut arbor plantata juxta aquas, et juxta fluvium emittit radices;... erit folium ejus viride... nec cessabit a ferendo fructum" (Jerem. xvii. 8);

Juxta fluvium exeuntem e Domo Dei" ascendit super ripa hinc et hinc arbor cibi, cujus non decidit folium, neque consumitur fructus ejus; in menses suos renascitur; quia aquae ejus e sanctuario exeunt; unde fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicamentum" (Ezech. xlvii. 12);

"In medio plateae et fluvii (exeuntis e throno Dei et Agni) hinc et hinc arbor vitae faciens fructus duodecim, per mensem quemvis reddens fructum suum, et folia arboris ad sanitatem gentium" (Apoc. xxii. (1,) 2);

"Beatus vir,... cujus in lege beneplacitum;... erit sicut arbor plantata juxta rivos aquarum, quae fructum suum dabit in tempore suo, et folium non decidit" (Psalm. i. (1, 2,) 3);

"Ne timete,... quia arbor feret fructum, ficus atque vitis dabit vim suam" (Joel ii. 22);

"Saturantur arbores Jehovae, cedri Libani quas plantavit" (Psalm. civ. 16);

"Laudate Jehovam arbores fructus, et omnes cedri" (Psalm. cxlviii. (7,) 9).

[6] Quia "fructus" significabant bona vitae apud hominem, ideo in Ecclesia Israelitica, quae erat ecclesia repraesentativa, mandatum fuit ut fructus arborum, sicut ipsi homines, circumciderentur; de quibus ita legitur:

Fructus arboris inservient esui praeputiabitur in Terra Canaan, "et erunt praeputiati tribus annis;... et anno quarto erit omnis fructus sanctus, laudes Jehovae; quinto autem comedentur" (Levit. xix. 23-25). Quia "fructus arboris" significabant bona vitae, ideo etiam mandatum est, Ut in Festo Tabernaculorum acciperent fructus arboris honoris, et ramos, ac laetarentur coram Jehovah, et sic feriarentur festum (Levit. xxiii. 40, 41);

per "tabernacula" enim significabantur bona amoris caelestis, et inde sanctus cultus (n. 414, 1102, 2145, 2152, 3312, (1)4391, 10545); et per "Festum Tabernaculorum" significabatur implantatio illius boni seu amoris (n. 9296). Quia "fructus" significabant bona amoris, quae sunt bona vitae, ideo Inter benedictiones erat, quod arbor agri daret fructum suum; et inter maledictiones quod non daret fructum (Levit. (2)xxv|i|. 4, 20). Et ideo quoque vetitum fuit, cum obsideretur aliqua urbs, Ne securim mitterent in aliquam arborem fructus boni (Deut. xx. 19, 20). Ex his nunc constare potest quod per "fructus" significentur bona amoris, seu quod idem, bona vitae, quae etiam "opera" vocantur; ut quoque in his locis apud Evangelistas:

"Securis ad radicem arboris jacet; omnis arbor non faciens fructum. bonum exscindetur et in ignem conjicietur" (Matth. iii. 10; cap. vii. 16-21);

"Aut facite arborem bonam et fructum bonum, aut facite arborem putrem et fructum putrem; ex fructu enim cognoscitur arbor" (Matth. xii. 33; Luc. vi. 43, 44);

"Omnis palmes non ferens fructum, (1)auferetur, omnis autem fructum ferens putabitur, ut plus fructus ferat" (Joh. xv. 2-8);

"Ficum habebat aliquis in vinea sua plantatam; venit fructum quaerens in ea, sed non invenit; dicit ad vinitorem, Ecce tribus annis venio quaerens fructum ex ficu et non invenio; exscinde eam; quid terram infrugiferam reddet?" (Luc. xiii. (4)6-9;) "Jesus vidit ficum juxta viam; venit ad illam, et nihil invenit in ea nisi folia tantum; dixit, Nunquam ex te fructus erit; et arefacta est statim ficus" (Matth. xxi. 19; Marc. xi. 13, 14, 20);

"ficus" significat naturalem hominem et ejus interiora, et "fructus" bona ejus (n. 217, 4231, 5113); "folia" autem significant cognitiones (n. 885): inde patet, quid significatur per quod ficus arefacta sit quia Dominus in ea solum folia invenit, et non fructus. Haec omnia allata sunt ut sciatur quid significatur per "arborem vitae in medio paradisi Dei," quod nempe bonum amoris procedens a Domino, et inde gaudium caeleste.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church