Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1085

Previous Number Next Number See English 

1085. "Et facere unam sententiam." --Quod significet unanimiter, constat ex significatione "facere unam sententiam," quod sit unanimiter, nam cum per quod "datum sit in corda illorum facere sententiam meretricis, significatur quod prorsus recederent a profanis Babyloniae, inde per "facere unam sententiam" significatur unanimitas in eo. Quod in eo unanimitas sit, constat ex Reformatis, qui in tres ecclesias divisi sunt, quarum una amplexa est doctrinam ex Luthero, altera ex Calvino, et tertia ex Melanchthone, at usque omnes tres a profanis Babyloniae prorsus recesserunt: hoc itaque hic significatur per "facere unam sententiam." (Videatur etiam mox supra, n. 1084.)

[2] (Continuatio de Verbo.) Quoniam tres sensus in Verbo sunt, naturalis, spiritualis et caelestis, et quoniam sensus naturalis ejus, qui est sensus litterae, continens est duorum sensuum, spiritualis et caelestis, sequitur quod sensus litterae Verbi sit basis illorum; et quoniam angeli trium caelorum sapientiam suam a Domino per Verbum apud illos recipiunt, et illorum verba unum faciunt cum nostro Verbo per correspondentias, etiam sequitur quod sensus litterae nostri Verbi sit basis, sustentaculum et firmamentum sapientiae angelorum caeli: subsistunt enim caeli super humano genere, sicut domus super suo fundamento; inde sapientia angelorum caeli similiter subsistit super scientia, intelligentia et sapientia hominum ex Verbi sensu litterae; nam ut supra dictum est, per sensum litterae Verbi fit communicatio et conjunctio cum caelis. Inde est, quod ex Divina providentia Domini factum sit quod Verbum quoad sensum litterae e prima ejus revelatione non (1)mutilatum sit, ne quidem ad vocem et litteram in textu originali, nam unaquaevis vox est fulcrum, et aliquantisper etiam littera. Ex his patet quam profanum sit falsificare Vera et adulterare bona Verbi, et quam infernale sit negare aut infirmare sanctitatem ejus; ut primum hoc fit, caelum pro illo homine ecclesiae clauditur: blasphemia contra Spiritum sanctum, quae non remitti potest, est blasphematio Verbi a negantibus sanctitatem ejus. Quoniam Verbum est basis caelorum, et illud a gente Judaica per traditiones et per applicationes sensus litterae ejus ad amores suos, prorsus falsificatum et adulteratum fuit, ideo ne periclitarentur caeli, et infatuaretur sapientia angelorum ibi, placuit Domino descendere e caelo, ac induere Humanum, et fieri Verbum (ut patet apud Johannem, cap. i. vers. 14), et sic statum caeli restaurare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church