Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1086

Previous Number Next Number See English 

1086. "Et dare regnum suum bestiae." --Quod significet agnitionem Verbi pro Divino, et fundationem ecclesiae super illo, constat ex significatione "dare regnum," quod sit ecclesia, nam per "regnum" in Verbo significatur ecclesia quoad verum, et per "dominium" ecclesia quoad bonum; et ex significatione "bestiae," quod sit Verbum (de qua supra, n. 1038); inde "dare regnum bestiae," significat dare ecclesiam Verbo, seu quod idem, agnoscere Verbum, ac instaurare et fundare ecclesiam super illo. Ex illis quae in hoc versu, tum ex illis quae in versibus 11-13, 16, supra de "bestia" memorantur, et quae ibi explicata sunt, manifeste patet, quod per "bestiam" significetur Verbum, ab illis qui per "meretricem" intelliguntur receptum at usque rejectum, et tamen ab aliis intra Babyloniam et extra illam vindicatum.

[2] Quod Verbum intelligi possit per "bestiam," est quia et leo et agnus sunt bestiae, et usque Dominus per illas in Verbo passim intelligitur; tum quia oves, haedi, arietes, caprae, juvenci, etiam sunt bestiae, et tamen per illas in Verbo passim significantur sancta caeli et ecclesiae; et quoque prius per ``bestiam e terra" significatae sunt confirmationes e Verbo pro fide separata (videatur n. 815): quod non aliud per hanc bestiam possit significari, constat manifeste ex illis quae de illa dicuntur, vers. 13, quod "decem reges potentiam et potestatem suam dederint bestiae;" tum ex his quae in versibus 16 et 17, quod "dederint regnum suum bestiae," qui tamen fuerunt qui "meretricem devastarunt, carnes ejus comederunt, et illam igne combusserunt."

[3] Quod meretrix visa sit super illa sedere, erat quia Babylonia dominationem suam fundavit super aliquibus locis in Verbo, ut super illis quae a Domino dicta sunt ad Petrum; simile etiam significatur per quod dicatur quod meretrix illa sederit "super aquis multis," ac alibi "super thesauris," tum etiam quod visa sit "circuminduta purpura et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso et margaritis, habens aureum poculum in manu sua" (vers. 1 ac 4 hujus capitis, tum Jerem. li. 13).

[4] (Continuatio de Verbo.) Est ordo successivus et est ordo simultaneus. In ordine successivo pura et perfecta apparent supra, et minus pura et perfecta apparent infra. Tres caeli in ordine successivo sunt, unum supra alterum, et in superioribus caelis omnia sunt pura et perfecta, at in inferioribus sunt minus pura et perfecta. Ordo simultaneus existit in inferiorbus, et plene in infimis; superiora enim se demittunt et se reponunt in ordine qui vocatur simultaneus, in quo pura et perfecta, quae fuerunt superiora, in medio seu centro sunt, ac minus pura et perfecta, quae fuerunt inferiora, in peripheriis sunt; inde est quod in ultimis sint omnia simul in suo ordine, quae in ordine successivo exstiterunt.

[5] Nunc quia omnia superiora se reponunt in infimis in ordine simultaneo, sequitur quod in ultimis Verbi, quae sunt sensus litterae ejus, sint omnia Divini Veri ac Divini Boni usque a primis eorum: et quia omnia Divini Veri et Divini Boni in ultimo eorum, quod est sensus litterae Verbi, simul sunt, patet quod ibi sit Divini Veri potentia, immo omnipotentia Domini in salvando hominem; Dominus enim cum operatur, non operatur a primis per media in ultima, sed a primis per ultima et sic in media; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Primus et Ultimus; et inde est quod Dominus assumpserit Humanum, quod in mundo fuit Divinum Verum seu Verbum, et quod illud usque ad ultima, quae sunt ossa et caro, glorificaverit, propter finem ut operari posset a primis per ultima ex Se, et non ut prius ex homine. Haec potentia in ultimis repraesentata est per crines apud Naziraeos, ut apud Simsonem, nam crines correspondent ultimis Divini Veri. Haec quoque causa erat quod antiquis temporibus dedecus fuerit inducere calvitiem.

[6] Quod pueri qui Elisaeum vocabant calvum, ab ursis discerpti fuerint, erat causa, quia Elisaeus et Elias repraesentabant Verbum, et Verbum absque sensu litterae, quod est sicut caput absque crinibus, est absque omni potentia, et sic non amplius Verbum; "ursi" significant illos qui ex ultimis veri in robore sunt. Potentia Verbi in sensu litterae est potentia aperiendi caelum, ex quo fit communicatio et conjunctio, estque potentia pugnandi contra falsa et mala, ita contra inferna: homo qui in genuinis veris ex sensu litterae Verbi est, potest omnem turbam diabolicam, et eorum artes, in quibus potentiam suam ponunt, quae innumerabiles sunt, per solam intuitionem et per nisum voluntatis momento disjicere et dissipare. In summa, in spirituali mundo nihil resistere potest genuinis veris ex sensu litterae Verbi confirmatis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church