1157. |VERSUS 14.| "Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te, et omnia pinguia et splendida abiverunt a te, et amplius non invenies illa." 14. "Et fructus desiderii animae tuae abiverunt a te," significat quod laetitiae et gaudia, quae ex cultu et ex vita secundum traditiones religionis Babylonicae exspectata sunt, conversa sint in fletum et in luctum [n. 1158]; "et omnia pinguia et splendida abiverunt a te," significat quod omnia bona et vera, et inde fausta et magnifica, quae se per religiosum illud aucupaturos esse, sibi persuaserunt, in contrarium versa sint [n. 1159]; "et amplius non invenies illa," significat deperdita in aeternum [n. 1160].