Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1188

Previous Number Next Number See English 

1188. [Vers. 23.] "Et lux lucernae non lucebit in te amplius." --Quod significet quod nihil veri caeli et ecclesiae, constat ex significatione "lucis," quod sit Divinum Verum (de qua [supra], n. (1)955, 1067, 1159); ex significatione "lucernae" seu "candelabri," quod sit caelum et ecclesia (de qua [supra], n. 62) et ex significatione "non lucere amplius," quod sit non existere. (Continuatio.) Sit adhuc exemplum; rex, princeps, consul, praefectus, et officiarius, quibus finis principalis est amor imperandi, ac media sunt omnia dominationis, administrationis et functionis illorum: usus, quos praestant, non sunt propter bonum regni, reipublicae, patriae, societatum et concivium, sed propter jucundum imperii, ita propter se; ipsi usus non sunt illis usus, sed sunt fastus; praestant illos ut appareant, et per id emineant; nec amant illos, sed laudant et usque vilipendunt, prorsus sicut dominus suos servos. Vidi tales post mortem, et obstupui; erant diaboli inter ignitos; nam amor imperandi, dum est finis principalis, est ipse ignis inferni.

[2] Vidi etiam alios, quibus amor imperandi non fuit finis principalis, sed amor Dei et proximi, qui est amor usuum; illi erant angeli, quibus data sunt dominia in caelis. Ex his iterum patet quod eminentia possit esse benedictio, et quod possit esse maledictio; et quod eminentia ut benedictio sit a Domino, et quod eminentia ut maledictio sit a diabolo. Qualis amor imperandi est, quando est finis principalis, a quovis sapiente videri potest ex regno quod in Verbo intelligitur per "Babelem," quod thronum suum posuerit in caelis supra Dominum, vindicando sibi omnem Ipsius potestatem; inde abrogaverunt Divina media cultus, quae sunt ex Domino per Verbum, ac loco illorum instituerunt media cultus daemoniaca, quae sunt adorationes hominum viventium et mortuorum, tum sepulcrorum, cadaverum, et ossium. Illud describitur per "Luciferum" apud Esaiam (cap. xiv. 4-24):

sed illi qui exercuerunt id dominium ex amore ejus sunt Luciferi, non reliqui.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church