Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1189

Previous Number Next Number See English 

1189. "Et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius." --Quod significet quod non aliquod gaudium ex conjunctione boni et veri constat ex significatione "sponsi," quod in supremo sensu sit Dominus; et ex significatione "sponsae," quod in illo sensu sit ecclesia; et quia Dominus influit apud hominem ex Divino Bono Divini Amoris, et conjungitur homini ecclesiae in Divino Vero, inde per "sponsum et sponsam" intelligitur conjunctio Domini cum ecclesia, et quoque conjunctio boni cum vero. Quia omne gaudium spirituale est ex illa conjunctione, sequitur quod per "vocem sponsi et sponsae" significetur gaudium inde; est quoque angelis omnis sapientia et intelligentia ac inde gaudium et felicitas ex illa conjunctione, et secundum illam. Quia id per "vocem sponsi et sponsae" significatur, ideo gaudium caeleste in Verbo alibi etiam per "sponsum et sponsam" describitur: --Ut apud Jeremiam, "Abrogabo ex iis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molarum et vocem lucernae" (xxv. 10);

apud eundem, "Ecce Ego cessare faciam ex hoc loco....vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae" (xvi. 9);

apud eundem, "Cessare faciam ex urbibus Jehudae, et ex plateis Hierosolymae vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae" (vii. 34);

apud Joelem, "Exeat sponsus e thalamo suo, et sponsa e conclavi suo" (ii. 16);

apud Jeremiam, "Adhuc audietur in loco hoc vox gaudii et vox laetitiae, ac vox sponsi et vox sponsae, dicentium, Confitemini Jehovae Zebaoth" (xxxiii. 10, 11):

in his locis "vox sponsi et sponsae" significat gaudium et laetitiam ex conjunctione Domini cum ecclesia, et inde ex conjunctione boni et veri, nam ibi agitur de statu ecclesiae; et aperte quoque dicitur "gaudium et laetitia," "gaudium" ex bono, et "laetitia" ex vero.

[2] Similiter apud Esaiam, "Laetabor in Jehovah, exultabit anima mea in Deo meo;....sicut sponsus imponit cidarim, et sicut sponsa se ornat vasis suis" (lxi. 10):

"imponere cidarim" est induere sapientiam, et "ornare se vasis" est cognitionibus veri. Apud eundem, "Sicut gaudium sponsi super sponsa, gaudebit super te Deus tuus" (lxii. 5). Quod Dominus in supremo sensu intelligatur per "sponsum," et ecclesia per "sponsam," patet apud Evangelistas, Quaesiverunt discipuli Johannis de jejunio; respondit Jesus, Quamdiu cum illis est sponsus, non possunt filii nuptiarum jejunare: "venient dies quando auferretur ab iis sponsus,..tunc jejunabunt" (Matth. ix. 15; Marc. ii. 19, 20; Luc. v. 34, 35):

ibi Dominus Se vocat "sponsum," et homines ecclesiae vocat "filios nuptiarum;" per "jejunare" significatur lugere propter defectum veri et boni. Apud Matthaeum Regnum caelorum simile est decem virginibus, (1)quae accipientes lampadas suas exiverunt in occursum sponsi" (xxv. 1, 2, seq.):

per "sponsum" etiam ibi intelligitur Dominus et per "virgines" intelligitur ecclesia, ac per "lampadas" significantur vera fidei. Apud Johannem, "Qui habet sponsam sponsus est; amicus autem sponsi est, qui stat et audit Ipsum, gaudio gaudet ob vocem sponsi" (iii. 29):

haec dixit Johannes Baptista de Domino, qui intelligitur per "sponsum," et ecclesia per "sponsam." Quod ecclesia intelligatur per "sponsam," constat ex his locis in Apocalypsi "Vidi civitatem sanctam Hierosolymam novam,....paratam sicut sponsam ornatam marito" (xxi. 2);

per "novam Hierosolymam" intelligitur nova ecclesia. Alibi, "Veni, ostendam tibi sponsam, Agni uxorem;....et ostendit..civitatem..Hierosolymam" (xxi. 9 [, 10]):

et alibi, "Spiritus et sponsa dicunt, Veni; et qui audit, dicat, Veni" (xxii. 17);

per "spiritum et sponsam" significatur ecclesia quoad bonum et quoad verum.

[3] (Continuatio.) Quoniam in Christiano orbe universaliter regnat amor imperandi et amor divitiarum, et illi amores hodie tam alte irradicati sunt ut nesciatur quod usquam seducant, quare interest ut doceatur quales sunt. Seducunt omnem hominem qui non fugit mala quia peccata sunt; nam ille qui non ita fugit mala non timet Deum, quapropter manet naturalis; et quia naturalis hominis amores proprii sunt amor imperandi et amor divitiarum, ideo ille non videt cum agnitione interiore quales illi amores apud se sunt; non videt nisi reformetur, et unice reformatur per pugnam contra mala: creditur quod per fidem, sed fides Dei non prius est. Cum homo ita reformatus est, tunc lux a Domino per caelum influit, et dat ei affectionem et quoque facultatem videndi quales illi amores sunt, ac num dominantur apud illum aut num serviunt; ita num primo loco apud illum sunt, et faciunt sicut caput, aut num secundo loco sunt, et faciunt sicut pedes: si dominantur et primo loco sunt, tunc seducunt, et fiunt maledictiones; si (1)autem serviunt et secundo loco sunt, tunc non seducunt, et fiunt benedictiones.

[4] Asseverare possum quod omnes apud quos amor imperandi primo loco est, intus diaboli sint. Ille amor cognoscitur ex jucundo ejus, id enim excedit omne jucundum vitae hominum; exhalatur continue ex inferno, et exhalatio apparet sicut ignis fornacis magnae, ac incendit corda hominum quos Dominus non tutatur; Dominus tutatur omnes reformatos. Ducit usque illos Dominus, sed in inferno; at solum per vincula externa, quae sunt timores pro poenis legis, et pro jactura famae, honoris, lucri et voluptatum inde, tum per remunerationes in mundo; nec potest illos ex inferno educere, quia amor imperandi non admittit vincula interna, quae sunt timores Dei, et affectiones boni et veri, per quae Dominus ducit omnes qui sequuntur, ad caelum et in caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church