Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1190

Previous Number Next Number See English 

1190. "Quia mercatores tui erant magnates terrae." --Quod significet illos qui in dominatione et in ejus amore et jucundo sunt, ac lucrati sunt in mundo summos honores, et quoque mundi opes, constat ex significatione "mercatorum," quod sint qui comparant sibi cognitiones boni et veri, et illas communicant; et in opposito sensu, ut hic, qui sibi comparant talia quae inserviunt dominationi, ex quibus non modo lucrantur honores, sed etiam mundi opes (de qua [supra], n. 840, 1104): et ex significatione "magnatum terrae," quod sint qui dominationem illam, quae est super ecclesiam, et quoque super caelum, immo super Ipsum Dominum, in se transferunt et exercent. Illi sunt qui in hoc capite intelliguntur; non autem illi qui sub illorum dominatione sunt: hi quidem illos venerantur et adorant, sed haec faciunt ex fide quam induxit auctoritas, et inde ex obedientia, ac fides illa et obedientia sunt ex ignorantia: hi non aliquam partem in dominatione habent; quare de his, illa quae in hoc capite de Babylone ut meretrice dicuntur, non dicta sunt.

[2] (Continuatio.) Nunc aliquid de eo dicetur, quod homo ex Divina providentia ducatur ad talia quae non seducunt, et quae illis serviunt ad vitam aeternam. Illa etiam se referunt ad eminentiam et ad opulentiam. Quod ita sit, constare potest ex illis quae in caelis a me visa sunt. Caeli sunt distincti in societates, et in qualibet sunt eminentes et opulenti; eminentes ibi in tali gloria sunt, et opulenti in tali copia, ut gloria et copia mundi vix aliquid sint respective. Sed omnes eminentes ibi sunt sapientes, et omnes opulenti ibi sunt scientes; quare eminentia ibi est sapientiae, et opulentia ibi est scientiae. Eminentia illa et opulentia illa acquiri possunt in mundo tam ab illis qui ibi eminentes et opulenti sunt, quam ab illis qui non sunt; acquiruntur ab omnibus ibi qui amant sapientiam et scientiam: amare sapientiam est amare usus qui veri usus sunt, et amare scientiam est amare cognitiones boni et veri propter illos usus. Quando amantur usus prae se et mundo, ac cognitiones boni et veri propter illos, tunc usus primo loco sunt, ac eminentia et opulentia secundo; ita est apud omnes qui eminentes et opulenti sunt in caelis; spectant eminentiam in qua sunt ex sapientia, et opulentiam in qua sunt ex scientia, plane sicut homo spectat vestes.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church