Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1191

Previous Number Next Number See English 

1191. "Quia veneficio tuo seductae sunt omnes gentes." --Quod significet quod illi per nefandas artes et persuasiones adegerint omnes probos ibi ad credendum et ad faciendum illa, ex quibus illis dominatio et opulentia, constat ex significatione "veneficii," quod sint artes et persuasiones (de qua sequitur); ex significatione "gentium," quod sint qui in bono sunt, ita probi (de qua [supra], n. 175, 331 [a,b], 625, 1077); et ex significatione "seduci," quod sit falli per illas, nempe, per artes et persuasiones ad credendum et ad faciendum ea, ex quibus illis dominatio et opulentia. Per "veneficium" paene simile significatur quod in Verbo per "incantationem;" et "incantatio" significat persuasionem talem ut homo prorsus non percipiat aliter quam quod ita sit: tale persuasionis genus apud quosdam spiritus datur ut quasi obturet alterius intellectum, et suffocet facultatem percipiendi; et quia homines probi apud gentem Babylonicam adiguuntur et persuadentur ad credendum et ad faciendum quae monachi dicunt, ideo hic dicitur, quod "veneficio seducti sint." Simile per "incantationem" quod hic per "veneficium" significatur apud Esaiam (cap. xlvii. 9, 12), ubi etiam de Babele agitur: tum apud Davidem (Ps. lviii. 5, 6 [B. A. 4, 5]). Incantatio etiam recensetur inter artes quae accedunt ad magicas, filiis Israelis prohibitas (Deutr. xviii. 10, 11).

[2] (Continuatio.) Eminentia et opulentia angelorum caeli etiam describetur. Sunt in societatibus caeli praefecti superiores et inferiores, omnes a Domino ordinati et subordinati secundum sapientiam et intelligentiam illorum. Summus illorum, qui prae reliquis sapiens est, habitat in medio, in palatio ita magnifico ut non aliquod in universo mundo cum illo comparari possit; architectonica ejus sunt ita stupenda ut ex veritate possim dicere quod non possint naturali lingua quoad centesimam partem describi, est enim ipsa ars ibi in sua arte. Intus in palatio sunt conclavia et cubicula, in quibus omnes apparatus et ornatus splendent ex auro et ex lapidibus variis pretiosis, in talibus formis quae a nullo artifice in mundo possunt pictura aut sculptura effigiari: et quod mirabile est, singula usque ad singularissima eorum sunt ad usum; quisque intrans videt cui usui sunt; percipit etiam id sicut ex transpiratione usuum per suas imagines: sed quisque sapiens intrans non diu haeret oculo in imaginibus, sed mente in usibus, quoniam hi sapientiam ejus oblectant. Circum circa palatium sunt porticus, sunt horti paradisiaci, sunt palatiola, et singula ipsae amoenitates caelestes in suae pulchritudinis formis. Praeter illa magifica sunt satellitia, singuli ex illis in vestibus splendentibus; praeter alia. Similia sunt praefectis subordinatis, quibus magnifica et splendida sunt secundum gradus sapientiae illorum, et sapientia illis est secundum gradus amoris usuum. Talia non solum apud illos sunt, sed etiam apud habitatores, quorum omnes amant usus, et illos per varias operas praestant.

[3] Sed pauca sunt quae describi possunt; quae non possunt describi sunt innumera, quae quia sunt ex origine spiritualia, non cadunt in ideas naturalis hominis, et ideo nec in voces linguae ejus; solum iii has, quod sapientia aedificet sibi habitaculum, et conformet sibi illud, et quod tunc omne quod in aliqua scientia et in aliqua arte intime latet, confluat et faciat. Haec nunc scripta sunt ut sciatur quod omnia in caelis etiam se referant ad eminentiam et ad opulentiam, sed quod eminentia ibi sit sapientiae, et quod opulentia ibi sit scientiae, et quod talia sint ad quae homo a Domino per Divinam Ipsius providentiam ducitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church