1192. |VERSUS 24.| "Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est, et omnium occisorum super terra." 24. "Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est," significat violentiam ab illis illatam omni vero et inde bono Verbi [n. 1193]; "et omnium occisorum super terra," significat omnia falsa et mala, per quae illi qui ab ecclesia perierunt [n. 1194].