Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1198

Previous Number Next Number See English 

1198. "Salus et gloria et honor et potentia Domino Deo nostro." --Quod significet quia a Domino est vita aeterna per Divinum Verum et Divinum Bonum ex Divina Ipsius omnipotentia, constat ex significatione "salutis," quod sit vita aeterna; ex significatione "gloriae et honoris," quod sit Divinum Verum et Divinum Bonum Domini (de qua [supra], n. 288, 345); ex significatione "potentiae," cum de Domino, quod sit omnipotentia; et quia Dominus in Verbo vocatur "Jehovah" ac "Dominus" ex Divino Bono, ac "Deus" ex Divino Vero, et illa sunt quae per "gloriam" et "honorem" significantur, ideo dicitur "Dominus Deus noster." In sensu litterae dicitur "salus," "gloria," "honor," "potentia," discrete; in sensu autem spirituali illa conjunguntur in sensum unum, qui est quod a Domino sit vita aeterna per Divinum Verum et Divinum Bonum ex Divina omnipotentia. Ita plurimis in locis alibi in Verbo: quandoque sunt mera nomina regionum et urbium quae dicuntur, quae in sensu litterae apparent discreta, in sensu autem spirituali ex illis fit unus sensus continuus.

[2] (Continuatio [de Vita Animalium].) Particularia signa simile testificantia sunt adhuc plura et exstantiora, quae apud quasdam animalium species talia sunt ut homo sensualis, qui non cogitat nisi quam in materia, aequiparet illa quae apud bestias sunt cum illis quae apud homines, et ex fatua intelligentia concludit quod similes status vitae sint, etiam post mortem; dicendo quod si ipse vivit vivant illa, aut si illa moriuntur etiam ipse moriatur. Signa testificantia, et usque sensualem hominem infatuantia, sunt, quod apud quaedam animalia appareat similis prudentia et astutia, similis amor connubialis, similis amicitia et quasi charitas, similis probitas et benevolentia, verbo, similis moralitas quae apud homines; ut pro exemplo, canes ex genio illis innato, sicut ex ingenio, sciunt fideles custodias agere, ex transpiratione affectionis domini sui sciunt tanquam nutus ejus, investigant illum ex appercepto halitu vestigiorum et vestium ejus, sciunt plagas et percurrunt illas domum, etiam per devia et in opacis silvis, et similia alia; ex quibus homo sensualis judicat etiam canem scientem, intelligentem et sapientem esse; quod non mirum, dum talia apud illum, et quoque apud se, adscribit Naturae: aliter homo spiritualis; is videt quod aliquod spirituale sit quod ducit, et quod hoc sit unitum naturali.

[3] Particularia signa etiam sunt quod aves sciant condere nidos, ponere inibi ova, incubare illis, excludere pullos, et postea ex amore, qui est storge, prospicere illis calorem sub alis et cibos ex ore, usque dum amicti sunt, ac alati facti; dum etiam ex se in omni scientia parentum, ex spirituali, quod illis est anima, sunt, ex qua sibi ipsis prospiciunt. Particularia signa etiam sunt omnia quae insunt ovis; in illo stamen novae avis jacet reconditum, et circum illud omne elementum inserviens formando fetui a principiis in capite usque ad contextum omnium corporis plenum; num tale potest a Natura provideri? hoc enim non modo est produci, sed etiam creari, ac Natura non creat: quid commune habet Natura cum vita, nisi ut vita induatur a Natura, ac exeat et appareat in forma ut animal? Inter particularia signa idem testantia sunt etiam vermiculi olerum, qui dum metamorphosin subituri sunt, circumdant se sicut utero ut renascantur, in quo vertuntur in nymphas et chrysallides, qui post exactum opus et tempus in alites pulchros, ac evolant in aerem ut in suum caelum, ubi ludit socio cum socio, ut conjux cum conjuge, ac nutriunt se ex floribus odoriferis, ac ponunt ova, sic prospiciendo ut species sua post illos vivat: spiritualis homo videt quod hoc sit aemulum renascentiae hominis, et repraesentativum ejus resurrectionis, et sic spirituale.

[4] Signa adhuc exstantiora conspiciuntur apud apes, apud quas est regimen ad formam regiminum apud homines; struunt sibi domunculas ex cera secundum regulas artis in serie, cum meatibus commodis ad transitus, et constipant illas melle ex floribus; praeficiunt sibi dominam, ex qua ut ex communi matre progenies ventura; illa supra populum suum habitat, in medio apum satellitum, qui, dum paritura est, sequuntur, et post illos turba promiscua, ita pergens ab una cella in alteram, et in qualibet ponit ovulum, sic continue usque dum matrix evacuata est, et tunc redit ad domum suam, et hoc facit iterum et iterum: satellites ejus, qui vocantur fuci, quia non alium usum praestant quam ut tot uni dominae famulentur, et forte ei aliquid veneris inspirent, et quia nihil laborant, judicantur inutiles, ac propterea et ne aliorum opes et labores invadant et consumant, extrahuntur, ac evelluntur illis alae; sic consortia sua ab ignavis expurgant: tum postea, cum nova progenies adolevit, communi sono, qui auditur sicut susurrus, mandatur illa exire, ac sibi ipsis domos quaerere, ac se alere; exeunt etiam et congregant se in examen, et in novo apiario similia instituunt: haec et plura alia, quae scrutatores viderunt, et libris vulgarunt, non absimilia sunt regiminibus quae in regnis et rebuspublicis ab intelligentia et sapientia humana, secundum leges justitiae et judicii, instituta et ordinata sunt; tum quod sicut homines, quasi sciant quod ventura sit hiems, pro qua, ne tunc fame moriantur, congregent cibos: quis potest negare quin talia ex origine sint spiritualia? num ergo similia ex alia origine possunt dari? Omnia illa sunt mihi argumenta et documenta influxus spiritualis in naturalia, et permiror quomodo talia possunt esse argumenta et documenta operationis solius Naturae, ut sunt quibusdam qui ex propria intelligentia infatuati sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church