Apocalypse Explained (Whitehead) n. 1199

Previous Number Next Number See English 

1199. [Vers. 2.] "Quia vera et justa judicia Ipsius." --Quod significet quod leges Divinae providentiae et omnia opera Domini sint Divinae Sapientiae et Divini Amoris, constat ex significatione "veri et justi," cum de Domino, quod sint illa quae Divinae Ipsius sapientiae sunt, et simul illa quae Divini Ipsius Amoris (de qua sequitur); et ex significatione "judiciorum," cum de Domino, quod sint leges Divinae providentiae Ipsius (de qua [supra]. n. 946); inde quoque per "judicia" significantur opera, quoniam omnia opera Domini sunt ex Divina Ipsius providentia, et secundum leges ejus: causa est, quia omnia quae Dominus operatur spectant aeternum, et quae spectant aeternum sunt Divinae Ipsius providentiae. Quod "vera" significent illa quae Divinae Sapientiae Ipsius sunt, et "justa" illa quae sunt Divini Amoris Ipsius, est quia ex Domino ut Sole procedit lux et procedit calor; lux est Divina Ipsius Sapientia, et calor est Divinus Ipsius Amor; quapropter per "lucem" significatur Divinum Verum, ex quo est omnis intelligentia et sapientia angelis et hominibus, et per "calorem" significatur Divinum Bonum, ex quo omnis amor et charitas est angelis et hominibus; lux illa et calor ille in sua essentia sunt illa.

[2] (Continuatio [de Vita Animalium].) Nemo scire potest qualis vita est bestiis terrae, avibus caeli et piscibus maris, nisi sciatur quid anima illorum, et qualis illa. Quod cuivis animali sit anima, notum est, vivunt enim, et vita est anima; quare in Verbo etiam vocantur "animae viventes." Quod anima in sua forma ultima, quae est corporea, qualis coram visu apparet, sit animal, non aliunde melius cognosci potest, quam in mundo spirituali: in illo enim similiter ut in mundo naturali conspiciuntur omnis generis bestiae, omnis generis aves, et omnis generis pisces, in tam simili forma ut non dignosci possint ab illis quae in nostro mundo sunt; sed discrimen est quod in mundo spirituali apparenter existant ex affectionibus angelorum et spirituum, sic ut sint apparentiae affectionum; quare etiam evanescunt ut primum abit angelus seu spiritus, aut cessat ejus affectio: inde patet quod anima illorum non aliud sit: consequenter quod tot genera et species animalium dentur quot genera et species affectionum sunt. Quod affectiones, quae in mundo spirituali repraesentantur per animalia, non sint affectiones interiores spirituales, sed quod sint exteriores spirituales, quae vocantur naturales, in sequentibus videbitur; tum etiam quod in aliqua bestia non detur pilus ac filum lanae, in aliqua ave non stamen pennae ac plumae, ac in aliquo pisce non apex squamae ac cristae, quod non sit ex vita animae illorum, ita quod non sit ex spirituali induto a naturali. Sed primum aliquid dicetur de animalibus quae in caelo apparent, quae in inferno, et quae in mundo spirituum qui inter caelum et infernum medius est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church