Apocalypse Explained (Whitehead) n. 16

Previous Number Next Number See English 

16. "Quia tempus prope."--Quod significet statum interiorem talem, constat ex significatione "temporis," quod sit status (de qua in opera De Caelo et Inferno, n. 162-169, ubi agitur De Tempora in Caelo); et ex significatione "prope," quod sit internum; hic itaque quia dicitur de statu, quod sit status interior talis qualis supra descriptus est: per statum intelligitur status affectionis et inde cogitationis. Qui hoc legit, et non scit aliquid de sensu interno, opinatur quod per "tempus prope" intelligatur, quod tempus, quo implerentur illa quae in Apocalypsi continentur, prope esset; sed quod id non intelligatur, constare potest ex eo, quod praeterlapsa sint septendecim saecula antequam impleta sunt: sed quia Verbum in littera est naturale, ac interius spirituale, ideo dictum est "tempus prope," ut in caelo intelligeretur status interior; nam si status interior, secundum sensum spiritualem, ibi dictum esset, non intellectum fuisset ab angelis, nam hi secundum correspondentias omnia Verbi percipiunt. Quod "prope" significet interius, est quia distantiae in caelo se habent prorsus secundum differentias boni amoris; quare qui in affini bono sunt, etiam propinqui sunt; unde est quod affinitates in terris dicantur propinquitates, quia referunt affinitates spirituales, quae in caelo actualiter tales sunt. Causa quod in caelo ita sit, est quia bonum amoris conjungit; et quo interius est, eo propius: inde est quod caelum eo propius homini sit, quo is interius in bono amoris est: hoc originem ducit ex eo, quia Dominus eo propius est angelo, spiritui et homini, quo interius amant Ipsum; interius amare Ipsum est interius amare praecepta Ipsius, hoc est, ex jucundo amoris illa percipere, velle et facere; inde est quod "propinquum" in Verbo significet praesentiam et conjunctionem (videatur n. 5911, 9378, 9997. 10001). Hoc propinquum describitur ita apud Johannem, "Jesus dicit, Qui amat Me verbum meum servat, et Pater meus amabit illum, et ad illum veniemus, et mansionem apud illum faciemus" (xiv. 23);

et apud eundem, "Vos cognoscitis" Paracletum Spiritum veritatis, "quia apud vos manet, et in vobis erit" (xiv. 17);

Paracletus (Spiritus) veritatis est Divinum Verum procedens a Domino; quare dicitur quod "erit in vobis." -------


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church