Apocalypse Explained (Whitehead) n. 17

Previous Number Next Number See English 

17. Explicationes proximae seu communes verborum praecedentium apparebunt sicut sparsae, quia non prolatae in continua serie, quod fit dum unumquodvis seorsim exponitur, et sensui litterae, qui alius est, sensus internus immediate submittitur, et unumquodvis spectatur separatim: at usque non ita fit ab angelis, qui in sensu interno sunt; hi non vident sensum litterae, nec sciunt aliquid de illo, sed modo sensum internum; quem quia vident in luce caeli, eum vident in tali serie, et in tali nexu, et quoque in tali copia, et inde in tali sapientia, ut non exprimi humanis vocibus et describi possit. Ideae angelorum, quae sunt spirituales, etiam mirabili modo conjungunt omnia, et comprehendunt plura quam homo potest quoad millesimam partem suis ideis, quae sunt naturales, complecti et effari. -------


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church