Apocalypse Explained (Whitehead) n. 161

Previous Number Next Number See English 

161. "Scortari et idolothyta edere." - Quod significet falsificationes veri et adulterationes boni, constat ex significatione "scortari," quod sit falsificare vera (de qua supra, n. 141); et ex significatione "edere idolothyta," quod sit appropriare malum (de qua etiam supra, n. 141 (a)): quod etiam sit adulterare bonum est quia appropriationes mali in rebus ecclesiae sunt adulterationes boni, applicantur enim ejus bona ad mala, et sic adulterantur: ut pro exemplo, bona Ecclesiae Israeliticae significabantur per altare, sacrificia, et comessationes ex sacrificatis; haec cum addicarentur Baali, tunc bona applicabantur ad mala; praeter similia alia. Pariter in ecclesia ubi non sunt repraesentativa, si applicatur Verbum ad confirmandum mala sui; ut fit a gente Pontificia ad dominium super universum caelum. Quod per "scortari et idolothyta edere," significetur falsificare vera et adulterare bona, patet quoque ex eo, quod facta Isabelis una voce dicantur "scortationes" et "incantationes," in Libro Secundo Regum, "Cum videret Jehoramus Jehu, dixit, Num pax Jehu? qui dixit, Quid pax, usque ad scortationes Isabelis matris tuae et incantationes ejus multas?" (ix. 22.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church