199. "Et non delebo nomen ejus e libro vitae."--Quod significet quod in caelo erunt quia ei accommodati, constat ex significatione "nominis," quod sit quale status vitae hominis (de qua supra, n. 148); et ex significatione "libri vitae," quod sit caelum (de qua sequitur); inde "non delere nomen ejus e libro vitae" significat quod in caelo erunt, quia status eorum quoad amorem et fidem talis est, ita quia caelo accommodati sunt. Quod per "librum vitae" significetur caelum, est quia homo qui in amore et fide in Dominum est, in minima effigie est caelum, et hoc ejus correspondet caelo in maxima effigie; quapropter qui caelum in se habet, etiam in caelum venit, est enim ei accommodatus. (Quod talis correspondentia sit, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 51-58, 73-77, 87-102; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 230-236.) Inde est quod "liber vitae" sit id apud hominem quod correspondet caelo apud illum. Hoc quia manet apud illum in aeternum, si factus est spiritualis per cognitiones veri et boni applicatas vitae in mundo, ideo dicitur "Non delebo nomen ejus e libro illo:" in mundo quidem deleri potest si homo non permanet spiritualis usque ad finem vitae; sed si permanet non deleri potest, quia conjunctus est Domino per amorem et fidem; et conjunctio, qualis in mundo fuit cum Domino, manet hominem post mortem.
[2] Ex his constare potest quod per "librum vitae" intelligatur quod ex Domino inscriptum est hominis spiritui, hoc est, quod ejus cordi et animae, seu, quod idem est, ejus amori et fidei; et quod a Domino inscribitur homini, est caelum. Ex his nunc patet quid per "librum vitae" intelligitur in sequentibus his locis:--Apud Danielem, "Antiquus dierum consedit,....et libri aperti sunt" (vii. (9,) 10);
apud eundem, "Eripietur populus, omnis qui invenietur scriptus in libro" (xii. 1):
apud Davidem, "Deleantur e libro vitarum, et cum justis non scribantur" (Psalm. lxix. 29 (B. A. 28));
apud Mosen, Moses dixit, "Dele me quaeso e libro quem scripsisti; et dixit Jehovah, Illum qui peccavit Mihi, delebo e libro" (Exod. xxxii. 32, 33);
in Apocalypsi, "Adorabunt bestiam omnes quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni" (xiii. 8; cap. xvii. 8);
alibi, "Vidi....quod libri aperti sint; et liber alius apertus est qui est vitae, et judicati sunt mortui juxta ea quae scripta sunt in (1)libris secundum opera illorum;....et si quis non inventus est in libro vitae scriptus, ejectus est in stagnum ignis" (Apoc. xx. 12, 13. (1)15);
alibi, "Non ingredientur" in Novam Hierosolymam, "nisi qui scripti in libro vitae Agni" (Apoc. xxi. 27);
apud Davidem, "Non latuit Te os meum cum factus sum in occulto;....super libro tuo omnes scripti sunt dies, quibus formati, et non unus ex illis deest" (Psalm. cxxxix. 15, 16);
per quod "omnes dies inscripti sint," intelligitur quod omnes status vitae. (Quod omnia at singula quae homo cogitavit, voluit, locutus est, egit, immo quae vidit et audivit, sint apud hominem in spiritu ejus quasi inscripta, adeo ut prorsus nihil desit, videatur in opere De Caelo et inferno, n, 462, 463; et in Arcanis Caelestibus, n. 2469-2494, 7398: et quod id sit "liber vitae" hominis, n. 2474, 9386, 9841, 10505; et praeterea, n. 5212, 8067, 9334, 9723, 9841.)