Apocalypse Explained (Whitehead) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. "Et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus."--Quod significet quod in Divino Bono et inde in Divino Vero erunt, constat ex significatione "confiteri nomen," quod sit ut sint secundum quale status vitae eorum; per "confiteri" enim, cum a Domino, intelligitur dare ut sint, nam Dominus quod dicit seu confitetur de homine aut angelo, qui in bono amoris et fidei est, dat et providet, quoniam omne bonum amoris et fidei est ab Ipso; inde est quod "dicere" in Verbo, ubi de Domino, significet instruere, illustrare et providere (videatur n. 5361, 6946, 6951, 7019, 8095, 10234, (1)10290): quod per "nomen" intelligatur quale status vitae, videatur supra (n. 148): ex significatione "Patris," cum a Domino id dicitur, quod sit Divinum Bonum quod in Ipso et ab Ipso (de qua sequitur): et ex significatione "angelorum," quod sit Divinum Verum, quod etiam a Domino (de qua supra, n. 130). Inde patet quod per "confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis Ejus," significetur quod in Divino Bono et in Divino Vero erunt.

[2] Quod per "Patrem," cum a Domino id dicitur, intelligatur Divinum Bonum quod in Domino et a Domino, est quia Dominus "Patrem" suum vocavit Divinum quod in Ipso a conceptione fuit, quod fuit Esse vitae Ipsius, cui Divino univit Humanum suum cum fuit in mundo. Quod Dominus Divinum, quod fuit in Ipso ex conceptione, vocaverit "Patrem," constat manifeste ex eo, quod docuerit Se unum esse cum Patre:--Ut apud Johannem, "Ego et Pater unum sumus" (x. 30);

apud eundem, "Credite quod Pater in Me, et Ego in Patre" (x. 38);

apud eundem, "Qui videt Me, videt Ipsum qui misit Me" (xii. 45);

apud eundem, "Si cognovistis Me, et Patrem meum cognovistis, et abhinc cognovistis Ipsum, et vidistis Ipsum. Dixit Philippus, Domine monstra nobis Patrem....: dicit Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe? Qui vidit Me vidit Patrem; quomodo tu ergo dicis, Monstra nobis Patrem? Nonne credis quod Ego in Patre et Pater in Me?.....Pater qui in Me manet, facit opera; credite Mihi quod Ego in Patre et Pater in Me" (xiv. 6-17);

apud eundem, Si Me nossetis, etiam Patrem meum nossetis" (viii. 19);

apud eundem, "Non sum solus, quia Pater Mecum est" (xvi. 32).

[3] Quoniam Dominus est unum cum Patre, ideo etiam dicit, Quod omnia Patris sua sint, et sua Patris (Joh. xvii. 10); Quod omnia quaecunque Pater habet, sua sint (Joh. xvi. 15); Quod Pater omnia dederit in manum Filii (Joh. iii. 35; cap. xiii. 3);

Quia omnia tradita sunt Ipsi a Patre, quod nemo cognoscat Filium nisi Pater, nec Patrem nisi Filius (Matth. xi. 27; Luc. x. 22);

Et quod nemo viderit Patrem, nisi Filius qui in sinu Patris est (Joh. (?) 18; cap. vi. 46);

Quod Verbum fuerit apud Deum, et Deus fuerit Verbum:...."et Verbum Caro factum est" (Joh. i. 1, 2, 14). Ex hoc etiam patet quod unum sint, nam dicitur, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;" tum quod Humanum Domini etiam sit Deus nam dicitur, "Et Verbum Caro factum est." Quoniam omnia Patris etiam Domini sunt, et quoniam unum sunt, ideo Dominus, cum ascendit in caelum, dixit discipulis, "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra" (Matth. xxviii. 18), per quod docuit quod Ipsum solum adirent, quia Ipse solus omnia potest; ut quoque dixit prius ad illos, "Sine Me non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 5). Inde constat quomodo intelligitur hoc, "Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me" (Joh. xiv. 6);

nempe quod Pater adeatur cum Dominus.

[4] Quod Dominus toties nominaverit Patrem, sicut alium, erat inter plures causas etiam haec, quia per "Patrem" in sensu interno seu spirituali intelligitur Divinum Bonum, et per "Filium" Divinum Verum, utrumque in Domino et a Domino; Verbum enim conscriptum est per correspondentias, ita tam pro hominibus quam pro angelis; ideo "Pater" dicitur, ut Divinum Bonum Domini ab angelis qui in sensu spirituali Verbi sunt, percipiatur; ac ideo "Filius Dei" et "Filius hominis" dicitur, ut Divinum Verum. (Ut constare potest ex his, quae in Arcanis Caelestibus ostensa sunt, nempe, Quod "Pater" in Verbo significet bonum, n. 3703, 5902, 6050, 7833, 7834. Quod "Pater" significet ecclesiam quoad bonum, ita bonum ecclesiae, et "mater" ecclesiam quoad verum, ita verum ecclesiae, n. 2691, 2717, 3703, (1)5581, 8897. Quod Dominus appellaverit Divinum Bonum quod in Se a conceptione, et quod erat Esse vitae a quo Humanum suum, "Patrem," n. 2803, 3704, 7499, 8328, 8897. Quod Dominus pro Patre agnoscatur in caelo, quia unum sunt, n. 15, 1729, 3690. Quod etiam Dominus dicatur "Pater" in Verbo, n. 2005. Quod etiam Dominus sit Pater illis qui regenerantur, quoniam novam vitam ab Ipso, ac vitam Ipsius, accipiunt, n. 2293, 3690, 6492. Quod "Filius Dei" et "Filius hominis" sit Dominus quoad Divinum Humanum et quoad procedens Divinum Verum, videatur supra, n. 63, 151, 166.) Nunc quia omnes qui in caelum venturi sunt, in utroque tam bono quam vero debent esse (nemo enim in uno potest esse nisi simul in altero, nam bonum est esse veri, et verum est existere boni), et quia "Pater" significat Divinum Bonum ac "angeli" significant Divinum Verum, utrumque a Domino, ideo dicitur, "Confitebor nomen ejus coram Patre et coram angelis Ejus." Similiter apud Evangelistas, "Omnis qui confitebitur Me coram hominibus, confitebor Ego coram Patre meo qui est in caelis" (Matth. x. 32);

"Omnis qui confessus fuerit Me coram hominibus, etiam Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei" (Luc. xii. 8).

[5] Quia "Pater" significat Divinum Bonum et "angeli" Divinum Verum, ideo etiam Dominus dicit, "Quando Filius hominis Venerit in gloria sua, Patris et sanctorum angelorum" (Luc. ix. 26; Matth. xvi. 27);

hic Dominus vocat gloriam suam "gloriam Patris et angelorum," nam dicit "in gloria sua, Patris et sanctorum angelorum:" alibi vero, in "gloria Patris cum angelis," et alibi "in gloria sua cum angelis;" ut apud Marcum, "Cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis" (viii. 38);

et apud Matthaeum, "Quando venerit in gloria sua, et omnes sancti angeli cum Ipso" (xxv. 31). Appendicis loco hic addendum est, quod si assumatur pro doctrina et agnoscatur quod Dominus sit unus cum Patre, et quod Humanum Ipsius sit Divinum ex Divino in Ipso, videbitur lux in singulis Verbi; nam quod pro doctrina assumitur et ex doctrina agnoscitur hoc in luce est cum legitur Verbum; Dominus etiam, a quo omnis lux et cui omnis potestas, illustrabit illos: at vicissim, si pro doctrina assumitur et agnoscitur quod Divinum Patris sit aliud a Divino Domini, videbitur nihil in luce in Verbo; quoniam homo, qui in ea doctrina est, se vertit ab uno Divino ad alterum, et a Divino Domini quod videre potest, quod fit cogitatione et fide, ad Divinum quod non videre potest; nam Dominus dicit, "Non vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis" (Joh. v. 37; et quoque cap. i. 18);

et credere in Divinum, et amare Divinum, de quo sub aliqua specie non cogitari potest, est impossibile.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church