Apocalypse Explained (Whitehead) n. 383

Previous Number Next Number See English 

383. "Nomen illi mors, et infernus sequebatur cum illo."- Quod significet damnationem aeternam, constat ex significatione "nominis," quod sit quale rei (de qua supra, n. 102, 148), hic quale Verbi (apud illos) qui in malis et inde falsis sunt; ex significatione "mortis," quod Sit damnatio (de qua etiam supra, n. 186), mors enim spiritualis non aliud est; ex significatione "inferni," quod sit malum et inde falsum, quoniam in illis et ex illis est infernus: et praeterea per "infernum" significatur simile quod per "mortem," nempe damnatio; sed quia hic utrumque dicitur, et sic distinguitur a morte, significatur per "infernum" damnatio aeterna; nam qui in infernum veniunt, ibi manent in aeternum; quare etiam dicitur "et infernus sequebatur cum illo," nam per "sequi cum illo" significatur manere in illa, nempe in damnatione in aeternum. Ex his constare potest quod per "Nomen illi mors, et infernus sequebatur cum illo," significetur damnatio aeterna.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church