Apocalypse Explained (Whitehead) n. 384

Previous Number Next Number See English 

384. "Et data illis potestas interficiendi super quartam partem terrae."- Quod significet deprivationem omnis boni et inde omnis veri ex Verbo, et inde in doctrina ecclesiae eorum ex Verbo, constat ex significatione "potestatis," quod sit effectus, quoniam posse est efficere; ex significatione "interficere" seu "occidere," quod sit deprivare bono et vero (de qua supra, n. 366); ex significatione "quartae partis," quod sit omne bonum et inde verum (de qua sequitur); et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia et omne ejus (de qua supra, n. 29, 304); et quia ecclesia est ecclesia ex doctrina ibi et ex vita secundum illam, et quia omnis doctrina ecclesiae erit ex Verbo, inde etiam simul significatur doctrina ecclesiae ex Verbo: ex his constare potest quod per "data illi.~ potestas interficiendi super quartam partem terrae," significetur deprivatio omnis boni et inde veri ex Verbo, et inde in doctrina ecclesiae ex Verbo: quod dicatur quod "potestas data illis," intelligitur quod malis et inde falsis," quae etiam significantur per mortem et infernum. Quod illi qui in malis et falsis sunt se deprivent omni perceptione boni ac intellectu veri ex Verbo, et inde in doctrina ecclesiae eorum ex Verbo, patet manifeste ex illis qui in falsis doctrinae sunt ex malis vitae; illi tametsi legunt Verbum usque vera quae ibi sunt vel non vident vel falsificant, applicando illa ad falsa principii sui et ad mala amoris sui: sensus litterae enim Verbi talis est ut qui in bono sunt videant vera ibi, et qui in malo videant falsa ibi; nam sensus litterae est secundum captum infantum, puerorum, et simplicium, et propterea secundum apparentiam; sed usque in eo sensu latent vera quae non alii vident quam qui in bono sunt, at qui in malo sunt non volunt videre illa, sed trahunt ea per sinistras interpretationes ad mala amorum suorum et ad falsa principiorum suorum; ut manifeste constare potest ex tot haeresibus intra ecclesiam, imprimis ex nefanda haeresi Babylonica, et quoque ex haeresi Judaica.

[2] Quod "quarta pars" significet omne bonum et inde verum, est quia numerus "quatuor" significat conjunctionem boni et veri, et inde "quarta pars" seu "quartum" significat omne conjunctionis. In Verbo saepius dicitur "tertia pars" et quoque "quarta pars;" et qui non scit quod omnes numeri significent res, credere potest quod "tertia pars" significet tertiam partem, et "quarta pars" quartam partem, seu quod significent aliquid; at per "tertiam partem" significatur omne verum, et per "quartam partem" omne bonum; et quia omne verum est ex bono, inde per "quartam partem" significatur omne bonum et inde verum, hic deprivatio eorum, quia dicitur, "Data est illis potestas interficiendi super quartam partem terrae." Quod "tria" et inde "tertia pars" {1}dicantur de veris, videbitur in sequentibus ubi is numerus nominatur: quod autem "quatuor" et inde "quarta pars" dicantur de bonis et inde veris, est causa quia significant conjunctionem eorum. Quod ita sit, patuit mihi ex multa experientia e mundo spirituali; quando enim ibi sermo angelis fuit de conjunctione boni et veri, seu amoris et fidei, et is sermo determinatus est in numeros, tunc exiit numerus quatuor, quandoque etiam numerus duo, aut numerus octo, aut numerus sedecim, quia hi numeri similia significant; nam numeri in se multiplicati, ac divisi, similia significant cum numeris per quos multiplicati aut divisi sunt (videatur n. 5291, 5335, 5708, 7973). Quod sermo angelicus etiam cadat in numeros, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 263). Quod "quatuor" significent conjunctionem boni et veri, ducit originem ex quatuor plagis in caelo; in binis earum, nempe in oriente et occidente, habitant qui in bono amoris sunt; inque binis, nempe meridie et septentrione, qui in veris inde sunt (videatur etiam in opere De Caelo et Inferno, n. 141-153). Inde per "quatuor plagas" seu per "quatuor ventos" significatur omne bonum et inde verum, et per "quatuor" conjunctio eorum. Quod "quarta pars" significet omne conjunctionis boni et veri, est quia quartum ibi facit omne, et "quartum" est significativum conjunctionis; inde per "interficere quartam partern" significatur omlle conjunctionis, proinde omne bonum et verum; nam ubi non conjunctio eorum datur, ibi non sunt; bonum enim absque vero non datur, nec verum absque bono; sunt in sua essentia unum, quia verum est boni ac bonum est veri (ut constare potest ex illis quae in Doctrina Novae Hierosolymae De Bono et Vero, n. 11-27, did et allata sunt, quae videantur).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church