393. (Vers. 10.) "Et clamabant voce magna."- Quod significet dolorem animi eorum, constat ex significatione "clamare," quod sit dolor animi vehemens, quia ille se manifestat per clamoris sonum in loquela; quare etiam "clamor" in Verbo significat dolorem. Omnis etiam affectio, sive sit doloris sive gaudii, se exserit per sonos, et ideae cogitationis per voces in sono. Inde est quod sonus in loquela manifestet affectionis tam quale quam quantum, et hoc in mundo spirituali clarius quam in mundo naturali, ex causa quia ibi producere alias affectiones quam quae sunt propriae mentis non licet; quapropter ibi quisque sapiens potest audire et percipere alterius affectionem solum ex loquela ejus. (Quod soni sint affectionis et voces sint idearum cogitationis apud spiritus et angelos, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 241: et supra, n. 323(a).) Quod "clamare" et "clamor" in Verbo significet dolorem, constat ex pluribus locis ibi, ex quibus solum volo, afferre hunc apud Esaiam, "Clamavit Cheschbon et Elealeh, usque ad Jahazam audita est vox eorum, propterea armati Moabi vociferabuntur, anima ejus aegra erit sibi: cor meum super Moabo clamat nam circumdedit clamor terminum Moabi, usque ad Eglaim ejulatus ejus" (xv. 4, 5, 8). Quia "clamor" significat dolorem, inde receptum est dicere "clamare ad Deum," quando dolor animo est (Ut apud Esaiam, cap. xix. 20; cap. xxx. 19; cap. lxv. 19: apud Jeremiam, cap. xiv. 2: et alibi). Quod "clamor" in Verbo dicatur de variis affectionibus, ut de lamentatione interiore, de imploratione et supplicatione ex indolentia, de contestatione, et indignatione, de confessione, de supplicatione, et quoque de exultatione et de aliis, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 2240, 2821, (2841, 4779,) {1}7782, 5016, 5018, 5027, 5323, 5365, 5870, 6801, 6802, 6862, 7119, 7142, 8179, 8353, 9202).