394. "Dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra?"- Quod significet suspiria ad Dominum, qui Justitia, de judicio et remotione illorum qui persequuntur et infestant illos qui profitentur Domine in et in charitatis vita sunt, constat ex significatione clamare et dicere "Usque quo Domine," quod sit ex dolore suspiria edere ad Dominum, sunt enim voces gementium et suspirantium, ac supplicantium de justitia; ex significatione "qui Sanctus et Verus," quod sit qui Justitia, nam justitia, cum de Domino, significat quod talia non toleret, et hoc quia est Sanctus et Verus; ex significatione "judicare et vindicare sanguinem nostrum," quod sit judicare et removere illos qui persequuntur et infestant illos qui profitentur Dominum et in vita charitatis sunt; quod haec per illa verba significentur, est quia per "sanguinem" significatur omnis violentia illata Divino Bono et Divino Vero, ita Domino, proinde violentia illata illis qui in charitatis et fidei vita sunt: his violentiam inferre est Ipsi Domino, secundum Ipsius Domini verba apud Matthaeum, "In quantum fecistis uni ex fratribus meis minimis, Mihi fecistis" (xxv. 40, 45):
quod hoc per "sanguinem" in eo sensu significetur, videatur supra (n. 329(f,g)); et ex significatione "habitantium super terra," quod sint qui in priori caelo quod postea transivit; illi enim habitaverunt super terra, super montibus, collibus et petris in mundo spirituali, et tunc illi qui agnoverunt Dominum et in charitatis vita fuerunt, commorati sunt sub terra seu sub caelo, et ibi reconditi et reservati (videatur supra, n 391(a), 392 (a)).
[2] Ex his constare potest quid per illa verba in suo sensu genuino intelligitur; sed scire quod talia intelligantur, nemo potest, nisi cui revelatum est; quis enim alioqui sciturus est quinam intelliguntur per "animas occisorum," et quid intelligitur per "vindicare sanguinem suum de habitantibus super terra"? Qui non scit ex revelatione quinam sunt, opinaturus est quod solum martyres intelligantur; cum tamen non martyres, sed omnes illi qui persecutionem passi et infestati sunt ab illis qui in priori caelo quod transivit, fuerunt; illi enim tales fuerunt ut a semet ejecerint omnes qui Dominum professi sunt, et in charitatis vita fuerunt, quoniam interius mali fuerunt (ut supra etiam, n. 391(a), 392(a), dictum est). Quibus haec addam:- Omnes illi in mundo spirituali qui interius mali sunt, utcunque moralem vitam in externis in mundo egerunt, prorsus non sustinere possunt aliquem qui Dominum adorat, et qui charitatis vitam vivit; hos ut primum vident, infestant, et vel damno vel probro afficiunt: quod ita sit saepe miratus sum, et quoque omnes qui non id sciunt miraturi sunt; quoniam iidem sustinuerunt in mundo praedicationes de Domino et quoque de charitate, et quoque doctrinaliter de illis ipsi locuti sunt; at usque dum spiritus fiunt, non sustinent: sed causa est quia hoc insitum est malo eorum in quo sunt; in malo enim eorum est inimicitia, immo odium contra Dominum, et quoque contra illos qui ducuntur a Domino, qui sunt qui in charitatis vita sunt; sed inimicitia illa et odium illud latet in spiritu eorum, quapropter in illis sunt quando fiunt spiritus; prodit tunc antipathia illa seu oppositio insita malo.
[3] Sint pro exemplo illi apud quos amor regnandi praedominatus est: illorum jucundum est dominari super alios, et si possunt, super omnes; hoc jucundum inest illis post mortem, nec potest auferri, quoniam omne jucundum est amoris, et amor praedominans facit vitam cujusvis, et haec vita manet in aeternum. Hi, quando fiunt spiritus, cum ex jucundo amoris sui affectant continue dominium super alios, sicut in mundo, et non possunt, irascuntur Domino; et quia Ipsum non possunt damno afficere, irascuntur illis qui Dominum profitentur; jucundum enim amoris eorum est oppositum jucundo amoris caelestis: hoc jucundum est ut Dominus regnet, illud autem jucundum est ut ipsi regnent; quae causa est quod huic jucundo insitum sit odium contra Dominum, et contra omnes qui ab Ipso ducuntur, qui sunt qui in charitatis vita sunt. Ex his videri potest causa, cur illi qui professi sunt Dominum et charitatis vitam egerunt, a Domino exempti sint talium violentiae, ac reconditi in terra inferiore, et ibi reservati usque ad judicium: post judicium autem illi qui habitaverunt supra terram, super montibus, collibus et petris ibi, qui fuerunt, ut supra dictum, interius mali, ejecti sunt; et illi qui reconditi sub terra seu sub caelo, elevati, ac hereditatem sortiti in locis unde priores ejecti sunt. Ex his nunc plenius comprehendi potest quid intelligitur per haec in versu sequenti, quod "dictum sit eis ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur."