Apocalypse Explained (Whitehead) n. 478

Previous Number Next Number See English 

478. "Et serviunt Ipsi die et nocte in templo Ipsius." - Quod significet quod jugiter teneantur in veris in caelo, constat ex significatione "servire," quod dicatur de illis qui in veris sunt (de qua sequitur); ex significatione "die et nocte," quod sit jugiter et in omni statu (de qua etiam sequitur); et ex significatione "templi Dei," quod sit caelum ubi regnat Divinum Verum (de qua supra, n. 220, 391 [b]): inde per illa verba significatur quod jugiter teneantur in veris in caelo. Quod hoc significetur, est quia haec dicta sunt de illis qui, dum in mundo vixerunt, in falsis ex ignorantia fuerunt, ut supra ostensum est; et qui in falsis ex ignorantia sunt, et usque in bono vitae secundum religionem suam, illi non salvari possunt priusquam falsa apud illos sunt remota, et vera loco illorum implantata; et haec implantantur per tentationes: quare cum e tentationibus emergunt, falsa usque remanent, tametsi remota per vera; non enim aliquod malum et falsum ab homine, spiritu et angelo prorsus abstergi potest, sed modo removeri; detinentur enim a malis suis et falsis, et tenentur in bono et in vero a Domino; et cum hoc fit, sibi apparent sicut absque malis et falsis sint. Inde est, nisi illi qui in falsis ex ignorantia in mundo fuerunt jugiter tenerentur a Domino in veris, quod relaberentur in falsa. Hoc itaque est quod intelligitur per quod "serviant Ipsi die et nocte in templo Ipsius;" "templum" etiam significat caelum, ubi vera regnant.

[2] Quod fuerint in bono vitae secundum religionem suam, hoc quidem salvat, sed non salvat quamdiu in falsis sunt; quare post vitam in mundo falsa apud illos removentur: causa quod non prius salvari possint, est quia bonum trahit suam essentiam a veris, est enim bonum esse veri, et verum est forma boni; quapropter qualia sunt vera, tale fit bonum. Ex his etiam liquet quod tametsi aliquis bene vivit, usque in caelum venire nequeat antequam in veris est. Ob illum finem sunt loca instructionis pro illis qui venturi in caelum, nam nemo illuc venire potest priusquam instructus est. (De instructione et de locis instructionis pro illis qui venturi sunt in caelum, videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 512-520.)

[3] Dicitur quod "serviant Ipsi die et nocte in templo Ipsius;" et per id non intelligitur quod continue sint in templo, aut continue in cultu et in precibus, nam ita non fit in caelis; ibi quisque, sicut in mundo, est in suo officio et opere, ac per vices, sicut in mundo, in templo; verum usque dicuntur "servire Domino die et nocte in templo," quando jugiter in veris sunt; sic enim interius jugiter serviunt: unusquisque enim bonus spiritus et angelus est suum verum et suum bonum, sunt enim affectiones veri et boni. Affectio seu amor facit vitam cujusvis; quapropter qui in affectione veri sunt, illi jugiter serviunt Domino, etiam quando in officiis, negotiis et operis sunt; affectio enim intus regnat continue, et servit. Hoc etiam servitium est quod Dominus vult, non autem quod jugiter in templis et in cultu sint: in templis et in cultu ibi esse et non in veris, hoc non est servire Domino; sed servire Domino est in veris esse, ac sincere et juste agere in omni re; nam tunc ipsa vera, sincera, et justa, quae apud hominem, serviunt Ipsi. Per illa etiam homo post vitam in mundo potest in caelo esse, non autem per solum cultum; nam cultus absque illis, proinde absque veris, est cultus vacuus, in quem non cadit influxus. In Verbo dicitur "servire" et "ministrare," tum "servi" et "ministri; ac illi dicuntur "servi Domini" et "servire Ipsi" qui in veris sunt, ac illi dicuntur "ministri Domini" et "ministrare Ipsi" qui in bono sunt. (Quod "servi" in Verbo dicantur illi qui in veris sunt, videatur supra, n. 6; et quod "ministri" qui in bono, n. 155.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church