Apocalypse Explained (Whitehead) n. 479

Previous Number Next Number See English 

479. "Et Sedens super throno habitabit super illis." - Quod significet influxum Divini Boni in vera apud illos, constat ex significatione "Sedentis super throno," quod sit Dominus quoad Divinum Bonum (de qua supra, n. 297, 343, 460); et ex significatione "habitare super illis," quod sit influere cum bono in vera illorum; "habitare" enim in Verbo dicitur de bono, unde per "habitatores" significantur illi qui in bono sunt; cum itaque "habitare" dicitur de Domino, ut hic "habitare super illis," significatur influxus Divini Boni: quod sit in vera, est quia de veris apud illos mox actum est, tum quia omnes qui in caelis sunt tenentur in veris per influxum Divini Boni a Domino in illa; Divinum enim Bonum non potest influere nisi in vera, quia vera sunt ex bono, sunt enim formae boni; quapropter necessum est ut homo in bono sit, nam Dominus per id influit in vera bono correspondentia: qui credit quod Dominus immediate in vera apud hominem influat, multum fallitur. (Sed de hoc influxu actum est in Arcanis Caelestibus nempe, Quod influxus Domini sit in bonum apud hominem, et per bonum in vera quae apud illum, non autem vicissim, n. 5482, {1}5649, 6027, 8685, 8701, 10153. Quod influxus sit per bonum in vera omnis generis, maxime in vera genuina, n. 2531, 2554. Quod in bono sit facultas recipiendi vera, n. 8321. Quod influxus Domini non sit in vera separata a bono, n. 1831, 1832, 3514, 3564.) Ex his nunc constare potest quomodo haec quae continentur in hoc et in mox antecedente versu cohaerent, quod nempe illi, quibus implantata sunt vera a Domino per tentationes, jugiter teneantur in illis per influxum Divini Boni in illa. (Quod "habitare" in Verbo dicatur de bono, videatur in Arcanis Caelestibus n. 2268, 2451, 2712, 3613, {2}8269, 8309, 10153: et quod "habitaculum Domini" sit caelum et ecclesia quoad bonum, ita bonum illorum, et respective ad hominem, bonum apud illum, n. 8269, 8309.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church