Apocalypse Explained (Whitehead) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. (Vers. 10.) "Factus sum in spiritu." - Quod significet statum spiritualem cum revelatio, constat ex significatione "fieri in spiritu," quod sit reduci in statum in quo sunt spiritus et angeli, qui status est status spiritualis. In hunc statum mittitur homo cum in statum spiritus sui, unusquisque enim homo est spiritus quoad interiora sua (videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 432-444). Cum homo in eo statu est, tunc apparent ei illa quae in mundo spirituali sunt, tam clare sicut apparent objecta in mundo naturali; sed illa quae apparent, quia ex origine spirituali, in se spiritualia sunt, et sistuntur in imagine sicut naturali talia quae sapientiae caelestis sunt, ita Divina in formis visibilibus coram oculis spirituum et angelorum. Inde est quod omnia quae in caelo videntur, sint repraesentativa et significativa; et quoque quae Johanni visa sunt, de quibus in Apocalypsi. (Porro qualia sunt, sciri potest ex illis quae De Repraesentativis et Apparantiis in Caelo, in opere De Caelo et Inferno, n. 170-176, dicta et ostensa sunt.)

[2] Homo, cum in corpore est, non videt talia quae in caelo sunt nisi aperiatur visus ejus spiritus; et cum hic aperitur, tunc videt. Ita vidit Johannes haec quae in Apocalypsi descripta sunt; et quoque similiter viderunt prophetae, qui ideo vocati sunt "videntes" et "aperti oculis;" etiam ita visi sunt angeli antiquis temporibus, et quoque ita sus est Dominus discipulis post resurrectionem. Hic visus est visus spiritualis hominis; et quia tunc apparent repraesentative omnia, ideo Johannes in hoc fuit. Homo qui non scit aliquid de hoc visu, credit quod angeli, cum visi fuerunt hominibus, assumpserint humanam formam; et cum e conspectu eorum evanuerunt, quod eam deposuerint: sed non ita est; verum angeli tunc apparuerunt in sua forma, quae est humana, non coram visu oculorum corporis sed coram visu spiritus eorum, qui visus tunc aperiebatur. Hoc clare constare potest Ex viso Domino a discipulis, qui quod Homo esset in omni forma, Ipse ostendit illis (Luc. xxiv. 39; Joh. xx. 20-28);

et usque invisibilis factus est: cum enim viderunt Ipsum, aperti sunt oculi spiritus eorum; at cum invisibilis factus est, tunc clausi sunt illi oculi. Quod talis visus homini sit, constat mihi ex multa experientia; omnia enim quae in caelis vidi, per eum visum visa sunt; et tunc in simili statu vigili fui in quo fui cum non visa: sed ille visus raro alicui aperitur hodie a Domino, ex pluribus causis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church