Apocalypse Explained (Whitehead) n. 565

Previous Number Next Number See English 

565. VERSUS 13-19. "Et sextus angelus clanxit, et audivi vocem unam ex quatuor cornibus alteris aurei quod coram Deo, dicentem sexto angelo quo habebat tubam, Solve quatuor angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem. Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati in horam et diem et mensem et annum, et occiderent tertiam partem hominum. Et numerus exercituum equitatus, duae myriades myriadum; et audivi numerum illorum. Et ita vidi equos in visione, et sedentes super illis, habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos; et capita equorum sicut capita leonum; et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur. A tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum. Nam potestas illorum in ore illorum erat, nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita, et in his laedunt." 13. "Et sextus angelus clanxit," significat influxum e caelo manifestantem statum ecclesiae in fine ejus, quod plane perversus sit [n. 566]; "et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei quod coram Deo," significat revelationem a Domino e caelo spirituali [n. 567]. 14. "Dicentem sexto angelo qui habebat tubam," significat de perverso statu ecclesiae in ipso fine ejus [n. 568]; "Solve quatuor angelos vinctos ad flumen magnum Euphratem," significat ratiocinationes ex fallaciis quae sensuali homini, non receptas prius [n. 569]. 15. "Et soluti sunt quatuor angeli," significat licentiam ratiocinandi ex fallaciis [n. 570]; "qui parati in horam et diem et mensem et annum," significat continue in statu [n. 571]; "ut occiderent tertiam partem hominum," significat deprivandi se omni intellectu veri, et inde vita spirituali [n. 572]. 16. "Et numerus exercituum equitatus, duae myriades myriadum," significat falsa mali, ex quibus et pro quibus ratiocinationes, innumerabilia conspirantia contra vera boni [n. 573]; "et audivi numerum illorum," significat perceptum quale [n. 574]. 17. "Et ita vidi equos in visione, et sedentes super illis," significat falsificationes Verbi per ratiocinationes ex fallaciis [n. 575]; "habentes thoraces igneos et hyacinthinos et sulphureos," significat [ratiocinationes] pugnantes ex cupiditatibus amoris sui et amoris mundi, et ex falsitatibus inde [n. 576]; "et capita equorum sicut capita leonum," significat scientiam et inde cogitationem destructivam veri [n. 577]; "et ex oribus illorum exivit ignis et fumus et sulphur," significat cogitata et inde ratiocinia scaturientia ex amore mali, ex amore falsi, et ex concupiscentia destruendi vera et bona per falsa mali [n. 578]. 18. "Ex tribus his occisa est tertia pars hominum, ex igne et ex fumo et ex sulphure exeunte ex oribus illorum," significat quod omnis intellectus veri et inde vita spiritualis ex illis exstincta sit [n. 579]. 19. "Nam potestas illorum in ore illorum erat," significat cogitationes sensuales et inde ratiocinationes, quod illis maxime valerent [n. 580]; "nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita," significat quod ex scientificis sensualibus, quae fallaciae, astute ratiocinentur [n. 581]; "et in his laedunt," significat quod sic pervertant vera et bona ecclesiae [n. 582].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church