Apocalypse Explained (Whitehead) n. 566

Previous Number Next Number See English 

566. [Vers. 13.] "Et sextus angelus clanxit." - Quod significet influxum e caelo manifestantem statum ecclesiae in fine ejus, quod plane perversus sit, constat ex significatione "clangere tuba," quod sit influxus e caelo, e quo mutationes in inferioribus, per quas manifestatur qualis est status ecclesiae (de qua supra, n. 502); hic qualis est in fine ejus, quia "sextus angelus" clanxit: successivae enim mutationes status ecclesiae describuntur per septem angelos qui tubis clanxerunt; hic mutatio ejus circa finem per sextum angelum clangentes, nam ipse finis, qui est dum ultimum judicium instat, describitur per clangorem septimi angeli; et quia in fine est status ecclesiae plane perversus, ideo etiam hoc per illa verba significatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church