570. [Vers. 15.] "Et soluti sunt quatuor angeli." - Quod significet licentiam ratiocinandi ex fallaciis, constat ex significatione "quatuor angelorum vinctorum ad flumen Euphratem," quod sint ratiocinationes ex fallaciis quae sensuali homini, non prius receptae (de qua mox supra, n. 569 [a]): inde sequitur quod per quod "soluti sint" significetur quod nunc licentia ratiocinandi ex fallaciis. Causa quod nunc licentia, est quia sensualis homo ratiocinatur modo ex talibus quae in mundo sunt et oculis videt; quae autem intra aut supra illa sunt, quia non videt, dicit non dari; inde est quod illa quae caeli et ecclesiae sunt, quia supra ejus cogitationes sunt, neget aut non credat, et quod Naturae omnia adscribat. Sensualis homo ita cogitat secum, seu in suo spiritu; at coram mundo aliter, nam coram mundo loquitur ex memoria, etiam de spiritualibus ex Verbo aut ex doctrina ecclesiae; et quae loquitur sonant similiter sicut dum illa loquitur spiritualis homo. Talis est status hominum ecclesiae in fine ejus; quae tametsi concinnant verba quae loquuntur aut praedicant sicut ex spirituali origine, usque fluunt ex sensuali ultimo, in quo eorum spiritus est; qui sibi relictus ratiocinatur contra illa, quia ex fallaciis, proinde ex falsis.