571. "Qui parati in horam et diem et mensam et annum." - Quod sit continue in statu, constat ex significatione "parati esse in horam et diem et mensem et annum," quod sit continue in statu esse, nempe deprivandi se omni intellectu veri et inde vita spirituali, quod significatur per illa quae sequuntur, quae sunt, "ut occiderent tertiam partem hominum:" per "horas" enim, "dies," "menses," et "annos" in Verbo significantur status vitae in particulari et communi; inde per "esse paratos in illa," significatur continue esse in illo statu. Quod "horae," "dies," "menses," "anni," non significent horas, dies, menses, annos, est quia in mundo spirituali tempora non sunt distincta in talia intervalla; Sol enim, ex quo caelum angelicum suam lucem et suum calorem habet, non circumfertur sicut sol in mundo naturali ad apparentiam; quare non facit annos, nec menses, nec dies, nec horas; sed tempora ibi, quae usque succedunt sicut tempora in mundo naturali, distinguuntur per status vitae: (qui quales sunt, videatur in opere De Caelo et Inferno, ubi agitur De Sole in Caelo, n. 116-125; De Mutationibus Status Angelorum in Caelo, n. {1}154-169: De Tempore in Caelo, n. 162-169:) ex his constare potest quod per quod angeli "parati essent in horam, diem, mensem et annum," significetur continue in statu esse illo de quo sequitur. Quod "hora" significet statum, quod "dies," quod "mensis," et quod "annus" similiter, constare potest ex locis in Verbo ubi nominantur; sed illa loca hic afferre, prolixum nimis foret. (Quod tamen ita sit, constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno de tempore ostensa sunt; tum in Arcanis Caelestibus, quod "tempora" in Verbo non significent tempora, sed status vitae, n. 2788, 2837, 3254, 3356, 4814, 4901, 4916, 7218, 8070, 10133, 10605.) Quod "tempora" significent status, etiam causa est, quod in mundo spirituali non sint stata tempora diei, quae mane, meridies, vespera et nox vocantur; nec stata tempora anni, quae ver, aestas, autumnus et hiems dicuntur; nec vices umbrae et lucis, caloris et frigoris, ut in nostro mundo; sed loco illorum sunt mutationes status quoad amorem et fidem, ex quibus non aliqua notio intervallorum, in quae distincta sunt nostra tempora, dari potest, tametsi tempora progrediuntur ibi sicut in mundo naturali (de qua re in Arcanis Caelestibus, n. 1274, 1382, 3356, 4882, 6110, 7218): et quia Sol caeli angelici, qui est Dominus, jugiter in ortu est, nec circumvolutiones facit, sicut apparet sol nostri mundi, sed solum existunt mutationes status apud angelos et spiritus secundum receptionem boni amoris et veri fidei, ideo tempora correspondent mutationibus status, ac illas significant (n. 4901, 7381): quod ideo angeli et spiritus cogitent absque idea temporis, quod homo non potest (n, 3404).