Apocalypse Explained (Whitehead) n. 597

Previous Number Next Number See English 

597. "Et pedes ejus sicut columnae ignis." - Quod significet Divinum Verum seu Verbum in ultimis, quod naturale sustentans interiora ibi, etiam plenum bono amori, constat ex significatione "pedum," cum de Domino, quod sit Divinum Bonum Divini Amoris naturalis, quod est ultimum in ordine Divino (de qua supra, n, 65, 69); ex significatione "columnarum," quod sint vera inferiora quae sustentant superiora (de qua supra, n. 219); et ex significatione "ignis," cum de Domino, quod sit Divinus Amor (de qua etiam supra, 68, 496, 504 [a-d]): ex his constare potest quod per "pedes angeli visos sicut columnae ignis" significetur Divinum Verum seu Verbum in ultimis, quod naturale sustentans interiora sit plenum bono amoris. Per Divinum Verum in ultimis intelligitur Verbum in sensu litterae; et quia hic sensus est naturalis, et naturale est ultimum ordinis Divini, ideo id sustentat Divinum Verum spirituale et caeleste, prorsus sicut columnae domum, et sicut pedes corpus; nam absque naturali sensu Verbi diffluerent interiora, quae sunt spiritualia et caelestia, sicut domus submotis columnis. Quare omnia et singula quae in sensu naturali seu ultimo Verbi sunt, perpetuae correspondentiae sunt; hoc est, correspondent spiritualibus et caelestibus quae in caelis sunt, et inde quoque significant illa. Ex quibus aliquatenus patere potest quomodo Divinum Verum naturale, quod est Verbum in mundo, sustentat Divinum Verum spirituale et caeleste, quod est Divinum Verum in caelo, sicut columnae domum. Inde constare potest unde est quod pedes angeli visi sint "sicut columnae ignis." Quod Verbum etiam in sensu ultimo seu naturali sit plenum bono amoris, constare potest ex his Domini verbis, "Amabis Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc est primarium et magnum mandatum. Secundum simile est illi, Amabis proximum tuum sicut te ipsum: ex his duobus mandatis [tota] Lex et Prophetae pendent" (Matth. xxii. 37-39 [, 40]):

per "Legem et Prophetas" intelligitur Verbum in omnibus et singulis; proinde per illa verba intelligitur quod omnia et singula Verbi pendeant ex bono amoris in Dominum, et ex bono charitatis erga proximum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church