Apocalypse Explained (Whitehead) n. 598

Previous Number Next Number See English 

598. VERSUS 2-4. "Et habebat in manu sua libellum apertum, et posuit pedem suum dextrum super mare, et sinistrum super terram. Et clamavit voce magna, sicut leo rugit, et cum clamavit locuta sunt septem tonitrua suas voces. Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere; et audivi vocem e caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas." 2. "Et habebat in manu sua libellum apertum," significat Verbum manifestatum [n. 599]; "et posuit pedem suum dextrum super mare, et sinistrum super terram," significat sensum litterae qui naturalis, in quo sunt omnia caeli et ecclesiae [n. 600]. 3. "Et clamavit voce magna sicut leo rugit," significat testificationem gravis doloris propter desolationem Divini Veri in ecclesia [n. 601]; "et cum clamavit, locuta sunt septem tonitrua suas voces," significat instructionem e caelo et perceptionem de statu ultimo ecclesiae [n. 602]. 4. "Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere," significat quod illum statum manifestare vellet [n. 603]; "et audivi vocem e caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas," significat mandatum a Domino, ut illa reserventur, et nondum manifestentur [n. 604].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church