Apocalypse Explained (Whitehead) n. 633

Previous Number Next Number See English 

633. "Mensibus quadraginta duobus."-Quod significet usque ad finem veteris ecclesiae et ad principium novae, constat ex significatione "mensium," quod sint status, hic status ecclesiae; nam per "tempora," sive sint horae, sive dies, sive menses, sive anni, sive saecula, significantur status; ac illi status designantur per numeros, per quos tempora illa determinantur, ut hic per numerum "quadraginta duo;" (quod ita sit, videatur supra, n. 571, 610;) et ex significatione "quadraginta duorum," quod sit finis prioris ecclesiae et principium novae; quod id per illum numerum significetur, est quia per illum intelliguntur sex septimanae, et per "sex septimanas" significatur simile quod per "sex dies" unius septimanae, nempe status pugnae et laboris; proinde finis quando prorsus vastata est ecclesia, seu quando malum consummatum est; et per "septimanam septimam," quae tunc sequitur, significatur principium ecclesiae novae; numerus enim quadraginta duo exsurgit ex multiplicatione 6 in 7, nam 6 in 7 faciunt 42; inde est quod significet simile quod "sex septimanae," et "sex septimanae" simile cum "sex diebus" unius septimanae, nempe statum pugnae et laboris, ut dictum est; et quoque plenarium; ibi plenariam consummationem boni et veri, hoc est, plenariam vastationem ecclesiae.

[2] In Verbo aliquoties dicuntur "quadraginta," nunc dies, nunc menses, nunc anni; et per illum numerum significatur ibi vel plenaria vastatio ecclesiae, vel quoque plenaria tentatio: quod hic status per numerum "quadraginta," et "quadraginta duo," significetur, constare potest a sequentibus :-Apud Ezechielem, Aegyptus "non habitabitur quadraginta annis; dabo.. Aegyptum solitudinem in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio urbium devastatarum, erunt solitudo quadraginta annis; et dispergam Aegyptum inter gentes, et dejiciam eos in terras:....a fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti" (xxix. 11-14):

per "Aegyptum" significatur ecclesia quoad vera scientifica, super quibus fundatur doctrina; vera scientifica eo tempore erant scientiae correspondentiarum et repraesentationum, super quibus fundabatur doctrina ecclesiae eorum; sed quia Aegyptii illas scientias vertebant in magias, et sic pervertebant ecclesiam, ideo vastatio ejus describitur, quae intelligitur per "quadraginta annos;" hoc itaque significatur per quod "Aegyptus non habitabitur quadraginta annis, ac urbes ejus erunt solitudo quadraginta annis:" quod "dispergenda esset Aegyptus inter gentes, et disjicienda in terras," significat quod mala et falsa prorsus occupatura sint illam ecclesiam, ac perversura omnia ejus scientifica: inde patet quod per "quadraginta annos" significetur status ejus vastationis plenariae, seu usque ad finem, dum amplius non aliquid verum et bonum residuum futurum sit: initium autem ecclesiae novae, quod significatur per "finem quadraginta annorum," intelligitur per haec verba, "A fine quadraginta annorum congregabo Aegyptum ex populis quo dispersi fuerunt, et reducam captivitatem Aegypti."

[3] Simile significatur apud Prophetam eundem, per Qoud cubaret a latere dextro quadraginta diebus, et obsideret Hierosolymam, quae "carebit pane et aqua, ac desolabitur vir et frater, et contabescent propter iniquitatem" ({1}iv. 6, 7, 17):

plenaria vastatio ecclesiae etiam per illum numerum significatur; per "Hierosolymam" significatur ecclesia; per "obsidere illam" significatur angustare malis et falsis; per "carere pane et aqua" significatur vastari quoad bonum amoris et quoad verum doctrinae; per "desolari vir et frater, et contabescere propter iniquitatem" similia significantur, nam "vir et frater" est veritas et charitas, ac "contabescere" est demori.

[4] Simile per "quadraginta dies diluvii" significatur in Genesi, "Ad dies adhuc septem Ego pluere faciam super terram quadraginta dies et quadraginta noctes, et perdam omnem substantiam, quam feci, a super faciebus terrae:.... et fuit pluvia super terra quadraginta dies et quadraginta noctes :"....tunc "post septem dies emisit columbam, quae non redibat ad illum" (vii. 4, 12; cap. viii. {2}6, 12):

per "diluvium" significatur devastatio ecclesiae veteris seu Ecclesiae Antiquissimae, tum ultimum judicium super illos qui fuerunt ab ea ecclesia; per "pluviam quadraginta dierum" significatur interitus ejus per falsa mali: at principium ecclesiae novae significatur per "exsiccationem terrae" post illos quadraginta dies, ac per "germinationem e novo;" "columba," quam emisit, significat bonum charitatis, quae illius ecclesiae essentiale erat. (Sed de his videantur Arcana Caelestia, ubi illa explicata sunt.)

[5] Ex significatione numeri "quadraginta" ducit causam haec lex apud Mosen, Quod impius quadraginta plagis percutietur, et non plus, "ne vilis habeatur frater tuus in oculis tuis" (Deutr. xxv. 3):

punitio plenaria per "quadraginta" aeque describitur sicut vastatio, nam punitio est aeque consummatio mali; et quia post punitionem reformatio succedit, ideo dicitur quod "non pluribus" plagis percutietur, ne vilis habeatur frater in oculis tuis;" nam per "quadraginta" significatur finis mali, et quoque principium boni; quare si pluribus plagis quam quadraginta percuteretur, non significaretur principium boni seu reformatio.

[6] Vastatio ecclesiae apud filios Jacobi per quadringentorum annorum servitutem in Aegypto, significatur per Jehovae verba ad Abrahamum, "Scias quod peregrinum erit semen tuum in terra non illorum, ubi servituti subjicient illos....quadringentis annis" (Gen. xv. 13);

per "quadringenta" simile significatur quod per "quadraginta," sicut simile per "mille" quod per "centum," ac simile per "centum" quod per "decem."

[7] Vastatio ecclesiae, et quoque tentatio plenaria, etiam significatur per "commorationem filiorum Israelis quadraginta annis "in deserto," de qua ita in sequentibus locis:-

"Filii vestri erunt pascentes in deserto quadraginta annis, et portabunt scortationes vestras, usque dum {1}consumantur corpora vestra in deserto" (Num. xiv. 33, 34);

"Vagari fecit eos in deserto quadraginta annis, usque dum consumpta est omnis generatio quae fecit malum in oculis Jehovae" (Num. xxxii. 13);

"Jehovah....cognovit ambulare tuum per desertum magnum his quadraginta annis, Jehovah Deus tuus tecum, ut non destitutus fueris ulla re" (Deutr. ii. 7);

"Recorderis omnis viae qua duxit te Jehovah Deus tuus his quadraginta annis in deserto, ut affligeret te, et tentaret te;....cibavit te manna....ad affligendum te, ad tentandum te, et ad benefaciendum tibi postremo" (Deutr. viii. 2, 3, 15, 16);

"Tentarunt Me patres vestri, probarunt Me;....quadraginta annis fastidivi in generatione hac, dixique, Populus sunt errantes corde, iidemque non cognoverunt vias meas" (Psalm. xcv. 9, 10);

Ego ascendere feci vos e terra Aegypti, et duxi Vos in deserto quadraginta annis ad possidendum terram Emorraei" (Amos ii. 10):

ex allatis constat quod per "quadraginta annos" non solum significetur vastatio ecclesiae apud filios Israelis, sed etiam plenaria tentatio; tum per "finem illorum annorum" principium novae ecclesiae. Vastatio ecclesiae describitur per haec: quod "pascerent in deserto quadraginta annis, et portarent scortationes, usque dum consumantur corpora eorum;" tum per haec, "Usque dum consumpta est omnis generatio haec, quae fecit malum in oculis Jehovae;" tum per haec, "Fastidivi in generatione illa, dixique, Populus sunt errantes corde, iidemque non cognoverunt vias meas. Tentatio autem, quae etiam significatur per "quadraginta annos," describitur per haec: "Jehovah Deus tuus tecum per quadraginta annos, ut non destitutus fueris ulla re;" tum per haec, "Duxit te Jehovah quadraginta annis in deserto, ut affligeret te et tentaret te, et cibavit te manna;" tum per haec, "Duxit te in deserto ad tentandum te, et ad beneficiendum tibi postremo." Principium novae ecclesiae, post finem quadraginta annorum, describitur per introductionem eorum in terram Canaanem, quae facta est post quadraginta illos annos; et quoque intelligitur per haec, "Ad benefaciendum tibi postremo;" tum per haec, "Duxi vos in deserto quadraginta annis, ad possidendum terram. Emorraei."

[8] Plenaria tentatio etiam significatur per Quod Moses super Monte Sinai fuerit quadraginta dies et quadraginta noctes, et tunc panem non comederit et aquam non biberit (Exod. {1}xxiv. 18; cap. |xxxiv| 28: Deutr. ix. 9, 11, 18, 25);

Similiter quod Jesus fuerit in deserto tentatus a diabolo, et ibi jejunaverit quadraginta dies (Matth. iv. 1, 2; Marc. i. 13; Luc. iv. 1). Ex his constare potest quod per numerum "quadraginta" in Verbo significetur plenaria vastatio, et consummatio, hoc est, quando omne bonum ecclesiae vastatum est, et malum consummatum; tum quod per eundem numerum significetur plenaria tentatio; ut et instauratio ecclesiae e novo seu reformatio: ex quibus sciri potest quid significatur per "menses quadraginta duos, quibus gentes civitatem sanctam conculcabunt:" similiter in sequentibus in Apocalypsi, Quod datum sit bestiae ascendenti ex mari "os loquens magna et blas phemias et data est illi potestas..menses quadraginta duos" (xiii. {2}1, 5) Nemo itaque credat quod per "menses quadraginta duos" intelligantur menses, aut aliquod tempus designatum secundum numeros, hic, nec etiam in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church