634. VERSUS 3,4. "Et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, circuminduti saccis. Hi sunt duae olivae, et duo candelabra, quae coram Deo terrae stantia." 3."Et dabo duobus testibus meis," significat bonum amoris et charitatis, ac verum doctrinae et fidei, utrumque a Domino [n. 635]; "et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta" significat quod docebunt et quae docebuntur usque ad finem ecclesiae veteris et principium novae [n. 636]; "circuminduti saccis" significat in luctu propter non receptionem Divini Boni ac Divini Veri [n. 637]. 4."Hi sunt duae olivae, et duo candelabra," significat bonum caeleste et bonum spirituale, seu bonum amoris et verum illius boni [n. 638]; "quae coram Deo terrae stantia," significat quae sunt Divina a Domino procedentia, ac sunt Ipsius in caelo et in ecclesia [n. 639].