635. [Vers. 3.] "Et dabo duobus testibus meis."-Quod significet bonum amoris et charitatis, ac verum doctrinae et fidei, utrumque a Domino, constat ex significatione "testium," quod sint qui corde et fide agnoscunt et confitentur Dominum, Divinum Ipsius in Humano Ipsius, et Divinum procedens; hoc enim essentialiter testatur de Domino, hoc est, agnoscit et ex agnitione confitetur Ipsum. (De qua "testis" et" testificationis" significatione videatur supra, n. 10, 27, 228, 392.) Quod "duo testes" hic significent bonum amoris et charitatis, ac verum doctrinae et fidei, est quia sequitur quod "duo testes sint duae olivae et duo candelabra;" ac per "duas olivas" significatur bonum amoris in Deum et bonum charitatis erga proximum, et per "duo candelabra" significatur verum doctrinae et verum fidei (de qua eorum significatione videbitur in sequentibus).
[2] Quod illa bona et illa vera intelligantur per "testes," est quia illa, hoc est, omnes qui in illis sunt, agnoscant et confiteantur Dominum; est enim Divinum procedens, quod vocatur Divinum Bonum et Divinum Verum, unde bonum amoris in Deum et bonum charitatis erga proximum, ac inde verum doctrinae et verum fidei, quae testantur de Ipso; unde sequitur quod qui in illis sunt, similiter testentur de Domino, hoc est, agnoscant et confiteantur Ipsum; est enim Divinum quod testatur de Divino, et non homo ex se; proinde est Dominus in bono amoris et in vero doctrinae inde, quae apud hominem sunt, quae id faciunt.
[3] Quoniam omnis agnitio et confessio Domini, ac principaliter agnitio et confessio Divini in Humano Ipsius, est ab Ipso Domino, et quia "testari" significat agnoscere et confiteri illud, ideo "testari" pro agnoscere et confiteri dicitur ab Ipso Domino de Se in sequentibus locis :-Apud Johannem, "Scrutamini Scripturas, quia....illae sunt quae testantur de Me" (v. 39):
Scriptura Sacra seu Verbum est Divinum Verum procedens a Domino, et Divinum procedens est Ipse Dominus in caelo, et in ecclesia; quare cum dicitur quod "Scripturae testentur de Ipso" intelligitur quod Ipse Dominus de Se. Apud eundem, "Ego sum qui testor de Me Ipso, et testatur de Me qui misit Me, Pater" (viii. 18);
hic aperte dicitur, quod Ipse Dominus seu Divinum in Ipso testetur de Ipso.
[4] Apud eundem, Jesus dixit, "Quando venerit Paracletus, spiritus veritatis ille testabitur de Me" (xv. 26, 27);
per "Paracletum, spiritum veritatis," intelligitur Divinum procedens a Domino, quod est Divinum Verum. Apud eundem, Jesus ad Pilatum, "Tu dicis quia Rex sum Ego;....in hoc veni in mundum, ut testimonium dem veritati" (xviii. 37):
"testimonium dare veritati" significat facere ut Divinum Verum procedens ex Ipso testetur de Ipso; Divinum hoc Verum etiam in Verbo significatur per "regem." Haec allata sunt ut sciatur quod "testari" sit agnoscere et confiteri Dominum, et quod hoc sit ab Ipso; proinde bonum amoris et charitatis, ac verum doctrinae et fidei, quia haec sunt a Domino, et sunt Ipsius in homine.