Apocalypse Explained (Whitehead) n. 636

Previous Number Next Number See English 

636. "Et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta." -Quod significet quod docebunt et quae docebuntur usque ad finem ecclesiae veteris et principium novae, constat ex significatione "prophetare," quod sit docere (de qua supra, n. 624); hic tam docere quam doceri; nam dicitur de "duobus testibus," per quos significantur bonum amoris et charitatis ac verum doctrinae et fidei, haec enim apud hominem sunt quae docent, et quae etiam docentur; nam qui in bonis amoris et in veris doctrinae sunt, illi docent; et quae ab illis docentur sunt bona amoris et vera doctrinae: et ex significatione "dierum mille ducentorum sexaginta," quod sit usque ad finem ecclesiae veteris ac principium ecclesiae novae, per "dies" enim "mille ducentos sexaginta" simile significatur quod per "tres et dimidium" quoniam dies mille ducenti sexaginta faciunt tres annos et dimidium dum annus sumitur pro trecentis sexaginta diebus; et per "tres et dimidium" significatur finis status prioris et principium novi; hic finis ecclesiae prioris et principium novae, nam hic agitur de ultimo tempore ecclesiae: et quia id per illum numerum significatur, ideo dicitur in hujus capitis versu {1}9, "Videbunt....corpora illorum dies tres et dimidium, et non permittent illa poni in monumentis;" et dein in versu 11, #"Et post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos;" in quibus locis per "tres dies et dimidium" significatur finis veteris ecclesiae, quando prorsus non recepturi aliquod bonum amoris et verum doctrinae, et quoque principium novae ecclesiae, quando recepturi: finis prioris ecclesiae significatur per quod "bestia ex abysso ascendens occidet illos testes," et principium novae ecclesiae significatur per quod "spiritus vitae ex Deo intraverit in illos." Quod numerus "mille ducenta sexaginta" simile significet quod numerus "tria et dimidium," est quia in Verbo "saecula," "anni," "menses," "septimanae," "dies" et "horae," similia {2}significant; nam per illa intelliguntur modo tempora, et per tempora in communi et in particulari, seu per tempora majora aut minora aeque significantur status; nam tempus majus et minus designatum per numeros non mutat significationem rei (ut etiam supra, n. 571, 633 [a], ostensum est). Simile per eundem numerum dierum significatur in sequente capite Apocalypseos, #"Et mulier fugit in desertum, ubi habet locum praeparatum a Deo, ut ibi alant eam dies mille ducentos sexaginta" (xii. 6):

per "mulierem" ibi intelligitur ecclesia, per "desertum" ubi aleretur, significatur non receptio boni et veri, et "post exactos illos dies" significatur novus ecclesiae status.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church