640. VERSUS 5,6. "Et si quis illis voluerit nocere, ignis egredietur ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum; et si quis illis voluerit nocere, ita oportet illum occidi. Hi habent potestatem claudere caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae; et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem, et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint." 5. "Et si quis illis voluerit nocere," significat tutelam illorum a Domino ne ullo modo laedantur [n. 641]; "ignis egredietur ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum," significat quod illaturi damnum illis cadant in mala et falsa quae ab inferno, quae illos perdunt [n. 642]; "et si quis illis voluerit nocere, ita oportet illum occidi" significat quod secundum conatum inferendi malum pereant [n. 643]. 6. "Hi habent potestatem claudere caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae," significat quod illi qui rejiciunt bona et vera caeli et ecclesiae, quae a Domino procedunt, non aliquem influxum e caelo recipiant [n. 644]; "et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem" significat quod vera apud illos vertantur in falsa mali [n. 645]; "et percutere terram omni plaga," significat quod ecclesia apud illos per concupiscentias mali pereat [n. 646]; "quotiescunque voluerint," significat quoties homo aggreditur bona amoris et vera doctrinae, quae testantur de Domino, et ex quibus homo agnoscit et confitetur Dominum, ad malum illis inferendum [n. 647].