Apocalypse Explained (Whitehead) n. 641

Previous Number Next Number See English 

641. [Vers. 5.] "Et si quis illis voluerit nocere." -Quod significet tutelam illorum a Domino ne ullo modo laedantur, constat ex sequentibus; nam sequitur," Si quis voluerit illis nocere, ignis egredietur ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum;" tum, "Si quis illis voluerit nocere, ita oportet illum occidi:" ex quibus verbis, et ex adhuc sequentibus, patet quod per "Si quis illis voluerit nocere" significetur tutela a Domino ne ullo modo laedantur. Dicitur hoc de "duobus testibus," per quos significatur doctrina boni amoris in Dominum et boni charitatis erga proximum, quae est doctrina vitae, cui doctrina fidei inservitura est; quae doctrinae circa finem ecclesiae praedicabuntur.

[2] Quid sequentia in binis versibus involvunt, supra quidem dictum est; sed quia inter ignota sunt, iterum dicetur. Quando finis ecclesiae instat, tunc interiora Verbi, ecclesiae et cultus, revelantur et docentur: causa est, ut separentur boni a malis; nam interiora Verbi, ecclesiae et cultus, quae sunt caelestia et spiritualia, recipiuntur a bonis, sed rejiciuntur a malis; inde separatio: praeterea etiam interiora Verbi, quae in fine ecclesiae revelantur, inserviunt novae ecclesiae, quae etiam tunc instauratur, pro doctrina et pro vita: quod ita sit, constare potest ex eo, quod, dum finis Ecclesiae Judaicae instabat, Ipse Dominus aperuerit et docuerit interiora Verbi, et imprimis revelaverit illa quae in Verbo de Ipso praedicta fuerunt; quibus apertis et revelatis abrogabantur externa ecclesiae, quae imprimis constabant in sacrificiis, ac in ritibus et statutis, quae adumbrabant Ipsum, et repraesentabant et inde significabant interiora ecclesiae quae ab Ipso revelabantur; quod ita fieret, praedictum est variis in locis apud Prophetas.

[3] Similiter hodie factum est; placuit enim nunc Domino revelare plura arcana caeli, imprimis sensum Verbi internum seu spiritualem, qui hactenus plane ignotus fuerat; et cum illo docuit genuina vera doctrinae: quae revelatio intelligitur per "adventum Domini," apud Matthaeum (cap. xxiv. 3, 30, 37). Causa revelationis in fine ecclesiae est quae dicta, nempe, ut per illam fiat separatio bonorum a malis, tum instauratio ecclesiae novae, et hoc non modo in mundo naturali ubi sunt homines, sed etiam in mundo spirituali ubi sunt spiritus et angeli; nam in utroque mundo est ecclesia, et utrobivis fit revelatio, et per illam separatio, ut et ecclesiae novae instauratio. Ex his constare potest quod per illa verba significetur tutela a Domino, ne laedantur.

[4] Si spectantur status successivi ecclesiarum in nostra tellure, patet quod fuerint sicut status successivi hominis qui reformatur et regeneratur; quod, ut fiat spiritualis homo, primum concipiatur, dein nascatur, tum adolescat, et postea ulterius et ulterius in intelligentiam et sapientiam perducatur. Ecclesia ab antiquissimis temporibus usque ad finem Ecclesiae Judaicae, increvit sicut homo qui concipitur, nascitur et adolescit, et tunc instruitur et docetur; at status successivi ecclesiae, post finem Ecclesiae Judaicae, seu a tempore Domini, usque ad hodiernum diem, fuerunt sicut homo crescit intelligentia et sapientia, seu regeneratur; quem ob finem interiora Verbi, ecclesiae et cultus a Domino, cum fuit in mundo, revelata sunt; et nunc denuo adhuc interiora; et quantum interiora revelantur, tantum potest homo sapientior fieri; nam interior fieri est sapientior, ac sapientior fieri est interior.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church