Apocalypse Explained (Whitehead) n. 665

Previous Number Next Number See English 

665. "Spiritus vitae a Deo intravit in illos." --Quod significet illustrationem et receptionem Divini Veri a Domino apud quosdam, ad novam ecclesiam incohandam, constat a significatione "spiritus vitae a Deo," quod sit Divinum Verum procedens a Domino (de qua sequitur); et ex significatione "intrare in illos," nempe in "testes" occisos et projectos, quod sit illustratio et receptio influxus, nempe Divini Veri, quod per "spiritum vitae" significatur; quod sit apud quosdam, ad novam ecclesiam instaurandam, patet a versu sequente, ubi dicitur quod "ascenderint in caelum in nube," ita apud quosdam; nam per "binos testes" significantur bona amoris et vera doctrinae, ac intelliguntur ii apud quos illa sunt, omnes enim illi sunt testes.

[2] Quando finis ecclesiae instat, tunc providetur a Domino ut nova ecclesia succedat; nam mundus absque ecclesia, in qua Verbum est et in qua Dominus notus, non subsistere potest: absque Verbo enim, et inde cognitione et agnitione Domini, caelum non potest conjungi humano generi, proinde nec Divinum a Domino procedens cum nova vita influere; et absque conjunctione cum caelo, et per id cum Domino, homo non foret homo, sed bestia; inde est quod semper a Domino nova ecclesia provideatur, quando vetus finitur: quod incohatio ecclesiae novae solum intelligatur, et nondum ejus instauratio, dicetur causa in sequentis versus explicatione.

[3] Quod per "spiritum vitae a Deo," seu per "spiritum Dei," ac per "spiritum sanctum," intelligatur Divinum procedens a Domino, quod vocatur Divinum Verum, ex quo omnis sapientia et intelligentia, supra (n, 24, 183, 318) dictum et ostensum est: hoc Divinum procedens est quod illustrat hominem, et quod influit apud illum, cum reformatur et regeneratur, ita quando incohat et instauratur ecclesia apud illum, ut manifeste constare potest a locis e Verbo supra (n. 183) allatis; et quoque ab hoc apud Ezechielem, Jehovah "dixit ad me, Propheta super spiritu, et propheta, fili hominis, et dic ad ventum, Sic dixit Dominus Jehovih, A quatuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos, ut vivant: et cum prophetavi, ...intravit in eos spiritus, et revixerunt, et steterunt super pedibus suis, exercitus magnus valde admodum" (xxxvii. 9, 10):

[4] agitur ibi de "ossibus aridis" visis prophetae super faciebus vallis, per quae significatur domus Israelis, ut manifeste dicitur versu 11, ibi; et per "domum Israelis" significatur ecclesia; quae domus seu ecclesia comparatur ibi "ossibus aridis," quia illi non bonum amoris et verum doctrinae; instauratio novae ecclesiae per inspirationem novae vitae, seu per regenerationem, describitur per "nervos," "carnem" et "cutem," quibus induta et circumducta sunt ossa, et imprimis per "spiritum" qui intravit in illos, ex quo vixerunt; per "spiritum" in illis etiam ibi significatur receptio influxus Divini Veri, et inde vita spiritualis: quod propheta diceret ad ventum, "A quatuor ventis veni, spiritus," est quia per "quatuor ventos" significantur quatuor plagae in mundo spirituali, et per "quatuor plagas" ibi significantur bona amoris et vera doctrinae in omni complexu (de qua earum significatione videatur supra, n. 417, 418, 419 [d,e], 422; et in opere De Caelo et Inferno, n. 141-{1}150).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church