666. "Et steterunt super pedibus suis." -Quod significet vitam novam, qualis est homini ecclesiae regenerato; constat ex significatione "stare," quod sit esse et vivere, et quoque sustinere (de qua supra, n. 414); et ex significatione "pedum," quod sint naturale, quod est ultimum ordinis Divini, et basis cui priora seu superiora innituntur, et super qua subsistunt (de qua etiam supra, n. 69, 600 [a], 606); inde per "steterunt super pedibus" significatur vita in pleno quia in ultimo; quod significetur vita nova, est quia "testes," de quibus agitur, "occisi sunt et revixerunt:" quod talis vita hic per "stare super pedibus" intelligatur, qualis est homini ecclesiae regenerato, est quia haec dicta sunt de "duobus testibus," per quos intelliguntur omnes qui in bonis amoris per vera doctrinae sunt, qui sunt qui regenerati; tum quia cum naturale, quod per "pedes" significatur, regeneratum est, totus homo vitam, qualis est regenerato, habet,
[2] secundum Domini verba apud Johannem, "Dixit Jesus ad" Petrum, "Qui lotus est, non opus habet, nisi ut quoad pedes lavetur, et mundus est totus" (xiii. 10):
per "lavari" significatur purificari a malis et falsis, quod est regenerari; quare "Qui lotus est" significat qui purificatus, hoc est, regeneratus est quoad spirituale, quod est bonum amoris et verum doctrinae, quae primum memoria et intellectu recipienda, hoc est, scienda et agnoscenda; "non opus habet nisi quoad pedes lavetur" significat quod naturalis seu externus homo tunc purificandus seu regenerandus sit, quod fit per vitam secundum praecepta amoris et fidei, hoc est, secundum bona et vera doctrinae ex Verbo; quod dum fit, ipse homo purificatur seu regeneratur; nam vivere secundum bona et vera doctrinae ex Verbo, est velle illa et inde facere illa, quod idem est cum affici illis et amare illa; quod enim fit voluntatis hoc fit affectionis et amoris, proinde fit ipsius hominis; nam voluntas est ipse homo, quia homo est suus amor et sua affectio: quare dicitur quod tunc "totus homo mundus sit."
[3] Ex his patet unde est quod "stare super pedibus" sit vita qualis est regenerato: inde est quod ubi agitur de "ossibus aridis" visis prophetae super faciebus vallis, postquam induta fuerunt nervis, carne et cute, dicatur, "Cum prophetavi"...de spiritu, "intravit in eos spiritus, et revixerunt, et steterunt super pedibus suis" (Ezech. xxxvii. 10):
per "stare super pedibus" etiam hic significatur vita nova qualis est regenerato; nam per "ossa arida," quibus assimilatur domus Israelis, significatur status ecclesiae apud illos, quod esset absque bonis amoris et veris doctrinae; et per "induitiones nervorum, carnis et cutis" significatur regeneratio; et per "spiritum," qui intravit, nova vita per influxum et receptionem Divini Veri; quare tunc dicitur quod "revixerint et steterint super pedibus suis."
[4] Simile significatur per "stare super pedibus" alibi apud eundem Prophetam, Vox loquens ad me dixit, "Fili hominis, sta super pedes tuos, ut loquar ad te; tunc venit in me spiritus, cum locutus est ad me, et statuit me super pedes meos, et audivi loquentem ad me" (Ezech. ii. 1, 2);
et alibi, "Cecidi super facies meas; sed venit in me spiritus, et erexit me super pedes meos" (Ezech. iii. 23, 24):
haec facta sunt quia ipsa vita, dum in pleno est, significatur per "stare super pedibus," et tunc illa in pleno est quando naturale ex spirituali vivit: ultimum enim vitae hominis est in naturali ejus; hoc ultimum est sicut basis interioribus et superioribus ejus, nam haec desinunt in ultimum, et ibi subsistunt; quapropter nisi vita in ultimo sit, vita non est plena, ita nec perfecta: et praeterea, interiora seu superiora omnia coexistunt in ultimo, ut in suo simultaneo; inde quale est ultimum talia sunt interiora seu superiora, haec enim se accommodant ultimo, quia recipit illa.
[5] Simile per "stare super pedibus" significatur apud Davidem, "Stare fecisti in latitudine pedes meos" (Ps. xxxi. 9 [B. A. 8]):
per "latitudinem" significatur verum doctrinae ex Verbo; quare "stare facere in latitudine pedes meos" significat facere ut vivat secundum Divina vera. Et alibi apud eundem, "Fecit ascendere me e fovea devastationis, e caeno luti, et constituit super petra pedes meos" (Ps. xl. 3 [B. A. 2]):
per "foveam devastationis" significatur falsum doctrinae, et per "caenum luti" malum vitae; et per "constituere super petra pedes" simile significatur quod supra per "stare facere in latitudine pedes," quoniam per "petram" significatur verum doctrinae ex Verbo, et in supremo sensu Dominus quoad Divinum Verum. Inde patet quid in sensu spirituali significatur per "Non sinet" Jehovah "vacillare pedem {1}meum" (Ps. {1}cxxi. 3):
nempe quod non sinet naturale aberrare a veris; nam quantum naturale aberrat, tantum etiam interiora, quae sunt intellectus et voluntatis, aberrant.