Apocalypse Explained (Whitehead) n. 759

Previous Number Next Number See English 

759. [Vers. 14.] "Et datae mulieri duae alae aquilae magnae." - Quod significet intelligentiam et circumspectionem spiritualem, quae a Domino datur illis qui ab ea ecclesia sunt, constat ex significatione "mulieris," quod sit ecclesia quae Nova Hierosolyma vocatur (de qua supra); proinde quod sint homines illius ecclesiae: ex significatione "alarum," quod sint spiritualia (de qua supra, n. 282, 283, 529); et ex significatione "aquilae," quod sit intelligentia et circumspectio (de qua etiam supra, n. 282); inde sequitur, quod per quod "datae mulieri duae alae aquilae magnae," significetur intelligentia spiritualis et circumspectio, quae a Domino datur illis qui ab ea ecclesia sunt.

[2] Quid per haec intelligitur, etiam dicetur. Quoniam omnes qui per "draconem et ejus angelos" intelliguntur, sunt naturales, immo sensuales, ut supra ostensum est, et illi ex apparentiis, quae quoad plurimam partem sunt fallaciae, ratiocinantur, et per id simplices seducunt, quare datum est hominibus Novae Ecclesiae, quae Sancta Hierosolyma vocatur, Divina vera quae in Verbo sunt, non sensualiter, hoc est, secundum apparentias, intueri, sed spiritualiter, hoc est, secundum essentias; ideo detectus est sensus internus Verbi, qui spiritualis est, et solum pro illis qui ab illa ecclesia erunt. Ex illo sensu apparet Divinum Verum quale est in sua luce spirituali, et ex hac luce quale est Divinum Verum in sua luce naturali. Divinum Verum est Verbum; et illi qui ab ea ecclesia sunt illustrantur ex luce Verbi spirituali per influxum e caelo a Domino, ex causa quia agnoscunt Divinum in Humano Domini, et ab Ipso in affectione veri spirituali sunt: ab his et non ab aliis lux spiritualis, quae jugiter influit per caelum a Domino apud omnes qui legunt Verbum, recipitur; inde illorum illustratio.

[3] Quomodo illustratio fit, etiam dicetur. Unusquisque homo quoad cogitationes et affectiones suas est in mundo spirituali; consequenter quoad spiritum suum, nam spiritus hominis est qui cogitat et qui afficitur: homo qui spiritualis factus est per regenerationem a Domino, quoad spiritum suum est in societate caelesti; at homo naturalis, qui est qui non regeneratus, quoad spiritum suum est in societate infernali; apud hunc influunt continuo mala ab inferno, et quoque cum jucundo recipiuntur; apud illum autem influunt continuo bona e caelo, et quoque recipiuntur; et quia bona influunt in affectionem ejus, et per affectionem in cogitationem, inde ei illustratio. Haec illustratio est quae intelligitur per intelligentiam et circumspectionem spiritualem, quae significatur per "alas aquilae," quae datae sunt mulieri, quibus volavit in desertum. Hi, nempe spirituales, sunt quoque comparative sicut aquilae alte volantes; at illi qui mere naturales sunt, comparative sunt sicut serpentes, qui humi repunt, ac vident aquilas super se; quare etiam in mox sequente versu draco dicitur "serpens."

[4] Praeterea per "alas aquilae," quae datae sunt mulieri, significatur intellectus veri; nam omnes qui ab illa ecclesia sunt intellectum illustratum habent, ex quo videre possunt verum ex luce veri, hoc est, num sit verum vel non verum; et quia ita vident verum, agnoscunt illud, et recipiunt illud affectione quae est voluntatis: ex eo fiunt vera apud illos spiritualia; consequenter mens spiritualis, quae supra mentem naturalem est, apud illos aperitur, et aperta accipit visum angelicum, qui est visus ipsius veri ex luce ejus. At vero qui non ab ecclesia illa sunt, qui sunt qui non agnoscunt Divinum in Humano Domini, quique non amant verum quia verum est, ita spiritualiter, illi non intellectum illustratum possunt habere, ex quo videre possunt num verum sit vel non; sed apparentias veri vident ut genuina vera, et illas sicut genuina vera ex sensu litterae Verbi confirmant; in quo tamen sensu Verbi pleraque sunt apparentiae veri, quae si confirmantur ut genuina vera, falsificantur; et falsificata vera sunt falsa. Hi quia non videre possunt vera ex luce veri, et sic intellectu capere illa, in obscura, immo in caeca fide sunt, de credendis; et caeca fides est sicut oculus qui parum vel nihil videt; immo caeca fides non est fides, sed modo persuasio: et quia illa persuasio ex alio est, sive ex magistro, sive ex praedicatore, sive ex Verbo non intellecto, est fides historica, quae naturalis est et non spiritualis. Hi quia non vident vera, etiam dicunt et volunt ut ecclesiae doctrinalia non aliquo intellectu adeantur et lustrentur, sed ex obedientia quae vocatur fidei, recipiantur: et quae ex caeca fidei obedientia recipiuntur, non sciuntur num vera sint vel num falsa;

[5] et talia non aperire possunt viam ad caelum: in caelo enim non agnoscitur aliquod ut verum nisi quod videtur, hoc est, intelligitur; lux etiam caeli talis est ut ex illa appareant vera coram intellectu mentis, sicut apparent objecta mundi coram visu oculi; quapropter illi qui in mundo non aliter viderunt vera quam ex visu fidei caeco, illi cum in caelum ad angelos feruntur, prorsus nihil vident, ne quidem angelos ibi, minus magnifica eorum; et quoque tunc quoad intellectum stupescunt, et inde quoad oculos caligantur, et sic recedunt. At sciendum quod omnes illi tales sint, qui a fide separaverunt charitatem; qui autem non separaverunt, sed vixerunt vitam fidei, quae vocatur charitas, illi omnes in desiderio videndi vera sunt; quare dum in mundum spiritualem veniunt, quod fit post obitum, datur illis videre ea: causa est, quia apud hos spiritualis mens aperta est, et inde in luce caeli sunt, in quam post excessum e mundo naturali actualiter immittuntur. Ex his constare potest quid per "alas aquilae" significatur, nempe quod intellectus veri; et quia per "mulierem" intelligitur Nova Hierosolyma, significatur quod intellectus veri datus sit et dabitur illis qui ab ea ecclesia futuri sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church